Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 45
BREVIS COMMENTARIVS
31
raucum murmur personat, quicquam tamen humanæ voci simile
resonare aut ejulare minimé fatemur.
Quod autem dicunt, nos et in glade, et in monte Heclå loca
statuere, in qvibus animæ nostrorum crucientur, id vero serio
5 pernegamus, Deoque ac Domino nostro IEsu Christo, qui nos 3ov
å morte et inferno eripuit et regni cælestis januam nobis reseravit,
gratias ex animo agimus, quod nos de loco, in quem animæ
nostrorum defunctorum commigrent, rectius quam dicunt isti
Historici instituerit. Scimus et tenemus animas piorum non in
io Purgatorium Pontificiorum, aut campos Elysios, sed in sinum
Abrahæ, in manum DEI, in Paradysum cælestem, mox é corporis
ergastulo transferri. Scimus et tenemus de impiorum animabus,
non in montanos focos et cineres, vel glaciem nostris oculis ex-
positam, deflectere, sed in extremas mox abripi tenebras, ubi est
15 fletus et stridor dentium, ubi est frigus, ubi est ignis ille, non
vulgaris, sed extra nostram scientiam et subtilem disputationem
positus. Vbi non modo corpora, sed animæ etiam .1. substantiæ
spirituales, cruciantur. Huic extremo et tenebricoso carceri non 3ir
Islandos viciniores quam Germanos, Danos, Gallos, Italos, aut
20 quamvis aliam gentem, quoad loci situm, statuimus. Nec de hujus
carceris loco situve quicquam disputare attinet. Sufficit nobis
abundé, quod illius tenebricosum fætorem et reliqua tormenta,
dante et juvante Domino nostro IESV Christo, cujus precioso
sanguine redempti sumus, nunquam simus visuri aut sensuri.
2s Atque hic de orco Islandico disputationis colophon esto.
SECTIO DECIMA
Quod si quis ex hac glade magnam partem cæperit, eamque
vasi aut scrinio inclusam quam diligentissimé asservarit, illa tem-
pore glaciei, quæ circum Insulam est, degelantis evanescit, ut
3o neque minima ejus particula vel guttula aquæ reperiatur.
Id profecto necessario addendum fuit: hane scilicet glaciem 3iv
voces humanas, secundum Historicos, repræsentantem et dam-
natorum receptaculum existentem, non esse, ut reliqua in vastis-
sima hac vniversitate omnia, ex Elementi alicujus materiå con-
33 flatam. Siquidem eum corpus esse videatur, corpus tamen non
Frisius
Zieglerus,
Saxo feré
similiter