Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 48
34
BREVIS COMMENTARIVS
et pro omnibus, Iohannes Fernelius lib. 2. Physiologiæ cap. 4.
Sic, inquit, qualitates ha (quatuor prima) quatuor rerum naturis
summa obtigerunt, ut quemadmodum puro igne nihil calidius,
nihilque levius: sic terra nihil siccius, nihil gravius: aquam sin-
ceram nullius medicamenti vis gelida evincit, ut nec aerem ullius 5
humor. Summa praterea sic illis insunt, ut ne minimum quidem
possint augescere, remitti vero possint. Nolo hue rationes seu
argumenta Physicorum aggregare. Vnum profeeto hic cavendum
3Sr est, ne dum fontium miracula prædicant scriptores, ut glaciem
Islandorum, ita etiam fontes, creatorum numero eximant. Nos 10
fontium adjuneta, quæ hue scriptores pertraxerunt, ordine per-
sequemur. Primus suo perpetuo calore] Plurimæ sunt in Islandiå
thermæ seu fontes calidi: pauciores ardentes: quos neque cui-
quam miraculo esse debere existimamus, eum huiusmodi, ut å
scriptoribus didici, passim abundet Germania, præcipué in iis 15
locis, quæ non sunt procul ab Alpium radicibus. Nota est fama
thermarum Badensium, Gebarsuiliensium, Calbensium, in du-
catu Wirtenbergensi, et multarum aliarum, quarum meminit
Fuchsius in lib. de arte medendi. Et non solum Germania, sed
etiam Gallia, et longe magis omnium bonorum parens Italia, 20
inquit Cardanus. Et Aristoteles narrat, circa Epyrum calidas
aquas scaturire, unde locus pyriphlegeton appellatur. Atque in-
35v quam, hæc ideo minus miranda, quod ut incendii montani, ita
fervoris aquei caussas indagarint Naturæ speculatores: Aquam
scilicet per terræ venas sulphureas aut aluminosas labi, indeque 25
non calorem solum, sed saporem etiam et virtutes alienas con-
cipere. Docuit hoc Aristoteles libro de mundo. Continet, inquit,
terra in se multos fontes, ut aqua, ita et spiritus et ignis. Quidam
amnium more fluunt, et vel ignescens ejiciunt ferrum: nunc
tepida aqua erumpunt, nunc ferventissima, nunc temperata. Et 30
Lib 3- Seneca: Empedocles existimahat ignibus, quos midtis locis
Nat. opertos tegit terra, aquam calescere, si subjecti sint solo, per
t’uist' quod aqua transitus est. Et scité de thermis Bajanis Pontanus.
Bajano sed ne fumare in littore thermas
Mirere, aut liquidis fluitare incendia venis:
Vulcani fora sulphureis incensa caminis
Ipsa monent, late multum tellure sub imd
36r
35