Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 49
BREVIS COMMENTARIVS
35
Debacchari ignem, camposque exurere opertos.
Inde fluit, calidum referens ex igne vaporem,
Vnda fugax, tectis fervent et balnea flammis.
Hoc loco attingendum duxi quod tradit Saxo Grammaticus,
s Danorum celebratissimus historicus, Islandiæ fontes quosdam
mine ad summum excrescere et exundare: nunc adeo subsidere,
ut vix fontes agnoscas. Qui etsi rariores apud nos inveniuntur,
adscribam tamen similes, etiam alibi å natura productos, ne quis
hic monstri quippiam imaginetur. Hos autem recitat Plinius. In
10 Tenedo Insula unum, qui semper å tertia noctis hora in sextam
solstitio æstivo exundet. In agro Pitinate, trans Apenninum mon- 36V
tem fluvium esse, qui omnibus Solstitiis æstivis exundet, brumali
tempore siccetur. Refert etiam de fonte quodam satis largo, qui
singulis horis intumescat et residat. Nec id magis negligendum:
15 subire terras flumina, rursusque redire: ut Lycus in Asiå, Era-
sinus in Argolicå, Tigris in Mesopotamia, quibus Cardanus addit
Tanaim in Moscovia: et quæ in Æsculapii fonte Athenis immer-
sa sunt in Phaletico reddi. Et Seneca scribit esse flumina, quæ
in specum aliquem subterraneum demissa, ex hominum oculis se
00 subducunt, quæ consumi paulatim et intercidere constet, eadem-
que post intervallum reverti, recipereque et nornen et cursum
priorem. Et iterum Plinius: fluuium in Atinate campo mersum
post 20 millia passuum exire. Quæ omnia et his similia Islandiæ
fontes miraculo nullo præ cæteris esse debere ostendunt. w*
25 Omne corpus immissum continuo convertit in saxum] His
duobus adjunctis, fervore nempe seu ardore vehementissimo, et
virtute indurandi corpora, primum suum fontem describit Fri-
sius. Et fama quidem accepi, ipse non sum expertus, existere
similem fontem in Islandiå, non procul å sede Episcopali Schal-
30 holt, apud villam nomine Haukadal. Håbet simile Seneca, dicens,
fontem quendam esse, qui ligna in lapides convertat, hominum-
que viscera indurescere, qui aquam ejus biberint: et addit ejus-
modi fontes in quibusdam Italiæ locis inveniri: quod Ovidius
Ciconum flumini tribuit 15. metamorph.
35 Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit
Viscera, quod tactis inducit marmora rebus.
3*