Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 50
36
BREVIS COMMENTARIVS
37V Et Cardanus: Georgius Agricola, inquit, in Elbogano tractu
juxta oppidum å falconibus cognominatum, integras cum cor-
pore abietes in lapidem conversas esse, atque, quod majus est,
in rimis etiam Pyritidem lapidem continere. Et Domitius Bru-
sonius in Sylare amne, qui radices montis ejus, qui est in agro
urbis Vrsentinorum, olim, nunc Contursii, lambit, folia et arbo-
rum ramos in lapides transire, non fide aliorum, sed propria,
ut qui incola sit regionis (cui rei etiam Plinius astipulaiur),
narrat; cortices autem lapidum annos numero ostendere. Sic
(si scriptoribus credimus) guttæ Gotici fontis sparsæ lapide-
scunt. Et in Vngariå Cepusii aqua, in urceos infusa, lapidescit.
Plinius refert etiam, ut in Ciconum flumine, et in Piceno lacu
velino, lignum dejectum lapideo cortice obduci.
Secundus algoris intolerabilis~\ Quantum ad secundum fon-
38r tem attinet, nullus hic est quod quisquam sciat algoris intolera-
bilis, sed plurimi bene frigidi, ita ut vulgaribus rivis æstivo sole
tepescentibus non sine voluptate ex frigidioribus illis aquam
hauriamus. Sunt et longe frigidiores forte alibi: nam et Car-
danus in agro Corinthio é montis vertice fluentem rivum com-
memorat, nive frigidiorem: et intra primum å Culmå lapidem,
Insanam vocatum: quæ aqua cum fervere videatur, sit tamen
longe frigidissima, etc.
Tertius vel melle dulcior~\ Neque id prorsus verum est. Non
enim est ullus apud nos, qui vel minima ex parte cum mellis
dulcedine conferri possit. Rectius igitur Saxo, qui fontes (quo-
niam piures sunt) in Islandia dicit inveniri Cerealem referentes
liqvorem, ut etiam ibidem non diversi saporis solum, sed diversi
etiam coloris fontes et flumina reperiuntur.
38v Etsi autem tradunt Physici aquam naturaliter ex se neque
saporem neque odorem habere, tamen, ut superius attigimus,
veri simile est, quod alii per accidens vocant, eam sæpe referre
qualitatem terræ, in qua generatur, et per cujus venas transitum
atque excursum håbet: atque hine aquarum odores, colores, sapo-
res, alios atque alios existere. Cuiusmodi sunt, de quibus narrat
Seneca, quorum alii famem excitent, alii bibentes inebrient, alii
memoriæ officiant, alii juvent eandem, alii vini saporem et vir-
tutem repræsentent: vt ille apud Plinium in Andro Insulå fons,
in templo Liberi, qui Nonis Ian. vini sapore fluat. Et apud
5
10
15
20
25
30
35