Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Qupperneq 51
BREVIS COMMENTARIVS
37
Aristotelem fons in agro Carthaginensi, qui oleum præbeat et Lib. de
guttulas Cedri odore repræsentet. Item Orcus fluvius Thessaliæ,
influens in Peneum, olei instar supernatans: cujusmodi etiam 39r
narrat Cardanus in Saxonia esse, juxta Brunonis oppidum, fon- Ljb 2
stem oleo perfusum; et in Sueviå, juxta Cænobium, cui Ter- Element,
gensehe nornen est. Item in valle montis Iurassi. Causam hujus
rei putat esse bitumen valde pingue, quod oleum sine dubio
contineat. Idem famam esse ait, in Cardiå, juxta locum Daschyli,
in campo albo aquam esse lacte dulciorem. Aliam quoque juxta
10 pontem, qua Valdeburgum itur. lam aquarum vini saporem
referentium meminit his verbis Propertius 3. lib. Elegiar.
En tibi per mediam bene olentia flumina Naxon,
Vnde tuum pota Naxia turba merum.
Est autem Naxus Insula una ex Cycladibus, in mari Ægeo.
15 Causam hujus assignat Cardanus, quod hydromel vetustate
transeat in vinum. Aristoteles commemorat Siciliæ fontem, quo 39V
incolæ loco aceti utantur. Idem saporum aquæ causam in calorem
retulit, quod terra excocta mutet et præbeat saporem aquæ.
lam de aquæ coloribus ita Cardanus. Eadem est ratio colorurn
2c aquæ, ait, quæ et saporum: videlicet å terra originem trahere.
Nam Candida est aqua ad secundum lapidem å Glauca, Misenæ
oppido: Rubea, ut in Radera Misenæ fluvio, juxta Radeburgum:
et olim in ludæa juxta loppen: Firidis in Carpato monte, juxta
Neusolam: Cærulea avt blava, inter Feltrium et Tarvisium, et
25 in Thermopylis etiam talem fuisse referunt: Nigerrima in Allera
fluvio Saxoniæ, ubi in Visurgim se exonerat. Caussæ sunt argillæ
colores, sed tenuiores. Item Aristoteles: circa Iapygiam promon-
torium esse fontem, qui sangvinem fundat, addens, eam maris
partern suo foetore navigantes procul arcere. Ajunt prætera in 4or
30 Idumæa fontem esse, qui quater in anno colorem mutet, cum
sit colore nunc viridi, nunc albo, nunc sangvineo, nunc lutulento.
Et de aquarum odore sic Cardanus. Similis ratio differentiæ
est in odoribus. Plærumque tamen aquarum odores injucundi
sunt, quod raro terra bene oleat. Pessimé olim fætabat in Ælide
zsAnigri fluminis aqva, usque ad perniciem, non solum piscium,
sed etiam hominum. luxta Metonem in Messania, in puteo quo-
dam optime olens aqva havriebatur. Hæc ideo recito, ut nullus