Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 52
38
BREVIS COMMENTARIVS
magis in Islandia quam alibi, aquarum colores, odores, sapores
miretur.
Quartus plane exicialis~\ Autor est Isidorus, esse fontem
quendam, cujus aqua pota vitam extinguat. Et Plinius: Iuxta
Nonarim, inquit, Archadiæ, Styx (juxta Cyllenem montem, ait
Cardan.: Sola equi ungula continebatur. Referunt eå sublatum
4ov Alexandrum Magnum) nec odore differens, nec colore, epota
illico necat. Idem: In B er oso Taur orum colle sunt tres fontes
sine remedio, sine dolore mortiferi. Et quod longe maximum est,
quod Seneca stagnum esse dicat, in quod prospicientes statim
moriantur. Nos vero Islandi etiam hunc quartum Frisii fontem,
cujus etiam Saxo meminit, ut antehac semper, itidem etiam nobis
hodie penitus ignotum testamur. Hocque igitur nomine Deo
immortales gratias agimus, quod ab ejusmodi fontibus et ser-
pentibus, insectis venenatis, ac aliis pestiferis et contagiosis esse
nos immunes voluerit.
Prætera est apud prædictos fontes tanta sulphuris copia]
Montes tres å Munstero et Frisio ignivomi dicti omnes longis-
simo intervallo å nostris fodinis distant. Quare cum juxta hos
montes fontibus quatuor, quos tantopere miraculis celebrant,
4ir locum et situm faciant, necesse est eos fontes pari fere intervallo
å fodinis sulphureis remotos esse. Nec vero apud montem
Eleclam, ut Munsterus, nec apud hos Frisii fontes (quorum
rumor quam verus sit, hactenus ostensum est) sulphur effoditur:
nec patrum nostrorum memoriå effossum esse arbitramur. Ne-
que verum est, quod de sulphuris copia tradit Munsterus, esse
videlicet pené unicum Insulæ mercimonium et vectigal. Nam cum
Insula in quatuor partes divisa sit, quarta pars, nempe borealis,
tantum dimidia hoc utitur mercimonio, nec sulphuris mica in
vectigal Insulæ penditur.
SECTIO DVODECIMA
Munst. Piscium tanta est copia in hac Insula, ut ad altitudinem domo-
rum sub aperto cælo vendendi exponantur.
5
10
15
20
25
30
Svb aperto cælo] Id quidem facere vidimus mercatores
extraneos, donec naves mercibus extraneis exonerarint, incipiant- 35