Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 53
BREVIS COMMENTARIVS
39
que easdem rursus piscibus et reliquis nostratium mercibus one-
rare. An vero nostri homines id aliquando fecerint, non satis
liquet. Certé copiosa illa et vetus piscium abundantia jam desiit,
Islandis et istius boni et aliorum penuria laborare incipientibus,
5 Domino Deo meritum impietatis1 nostræ flagellum, quod utinam
rite agnoscamus, immittente.
SECTIO DECIMA TERTIA
Equos habent velocissimos, qui sine intermissione JO. millia- Frisius
ria continuo cursu conficiunt.
i« Qvidam in sua mappå Islandiæ 20. milliaria continuo cursu +2r
assequi tradit cujusdam paræciæ equos. Sed utrumque impossibile
ducimus. Nam maximé celeritatis et roboris bestias, Rangiferos
appellant, scribit Munsterus non nisi 30. milliaria 24. horarum
spacio conficere.
15 SECTIO DECIMA QVARTA
Cete grandia instar montium prope Islandiam aliquando con- Munst.
spiciuntur, quæ naves evertunt, nisi tubarum sono absterreantur,
aut missis in mare rotundis et vacuis vasis, quorum lusu delectan-
tur, ludificentur. Fit aliquando, ut nautæ in dorsa cetorum, quæ
20 Insulas esse putant, anchoras figentes sæpe periclitentur, vocan-
tur aut em eorum lingva Trøllwal/Tiiffelwalen .1. Diabolica
cete.
Instar montium] En tibi iterum, Lector, Munsteri Telenicia ^
Echo et cæcum, ut dici solet, insomnium. Deformat, me Hercule,
25 adeo mendax et absurda hyperbole historiam, idque tanto magis
quanto minus est necessaria. Nam quorsum attinet mentiri
Historicum, si historia est rei veræ narratio? Quorsum tropicas
hyperboles assumet? Quid conabitur persuadere, aut quo per-
trahere Lectorem, siquidem nihil nisi simplicem rerum expositio-
30 nem sibi proponit?
impieratis ed.