Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 55
BREVIS COMMENTARIVS
41
tus: quare merito puderet tantum virum rem ignotam alios velle
docere: est enim ejusmodi incæptum erroribus obnoxium com-
plurimis, ut vel hoc tuo exemplo docebimus. Dum enim vis aliis
autor esse quomodo nostra lingua balenæ vel cete appellentur,
s detracta per inscitiam aspiratione, quæ pené sola vocis significa- 44*
tionem facit, quod minimé verum est, affers. Non enim val
nostra lingva balenam, sed electionem sive delectum significat,
å verbo Eg vel .1. eligo vel deligo; unde val, etc. At balena
Hualur nobis vocatur; vnde tu Trøllhualur scribere debebas.
10 Nec vero Trøll Diabolum, ut tu interpretaris, sed Gigantes quos-
dam montanos significat. Vides igitur, quomodo in toto vocabulo
turpiter, quod haud tamen mirum, erres. Levis quidem illa in
lingvam nostram injuria in unica tantum voce: quoniam-piures
havd dubié non noras.
15, Idem aliis etiam usu venit. Non enim probandum est, quod
quidam, dum Islandiæ descriptionem ab Islandis acceptam ederet,
maluerit omnia aut certé plurima promontoriorum, sinuum, mon-
tium, fontium, fluminum, tesquorum, vallium, collium, pagorum 4.^
nomina depravare (quod nostræ lingvæ ignarus non sciret å
20 nostratibus accepta satis exacté legere) atque corrumpere quam
prius ab ipsis Islandis, qui tum temporis, id est Anno 1585. in
Academia Haffniensi vixerunt, quomodo singula legi ac scribi
deberent, ediscere. Ipsum certé hac nativorum nominum et apel-
lationum voluntariå depravatione (qua factum est, ut ipsi ea
25 legentes, paucissima nostra agnoscamus,) in lingvam nostram,
alioqui puram et avitam pené elegantiam retinentem, non leviter
peccasse reputamus.
Cæterum jam plurima Islandiæ miracula, quæ quidem scrip-
tores nostri attigerunt, sic utcunque examinavimus. Sed tamen
30 priusquam alio divertamur, in hac parte attingendum videtur,
quod idem ille in mappå Islandiæ, quam sub suo nomine prædicto 45V
Anno edi fecerat, de duobus, præter supra dictos, fontibus Is-
landiæ prodidit: quorum alter lanas albas colore nigro, alter
nigras albo inficiat. Quod quidem ubi acceperit, aut unde habeat,
as scire equidem non possumus. Nec enim apud nostrates, nec apud
extraneos scriptores, reperire licuit. Sed undecunque est, fabula
est, nec veritatis micam håbet. Quamvis autem sit incredibile
Lanas nigras albo infici colore, cum traditum sit å Plinio, Lana-