Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 56
42
BREVIS COMMENTARIVS
rum nigras nullum imbibere colorem, tamen simile quiddam
narratur å Theophrasto: Flumen esse in Macedonia, quod oues
nigras albas reddat. Et illa, cujus etiam superius memini, rapso-
dia Norvagica, speculum scilicet illud Regale, hos ipsos fontes
Irlandiæ, quæ hodie Hybernia, non Islandiæ esse affirmat. Quod
forsan Lectori imposuit in lingua peregrina pro R, S legenti.
Non majorem fidem meretur, quod Historicus quidam
håbet: Esse in Islandia saxum, quod montium prærupta non
extrinseca agitatione, sed propria nativaque motione pervolitet.
Id qui credere volet, quid incredibile ducet? Est enim commen-
tum tam inauditum, ut nullum ejus simile fabulatos fuisse Epi-
curæos (qui tamen multa incredibilia excogitasse Luciano visi
sunt) constet: nisi forte hominem, qui Islandis proprio nomine
Steinn dicitur, sentit Historicus rupes quasdam circuisse vel cir-
cumreptasse. Quod, etsi ridiculum est in Historiam miraculosam
referre, hominem scilicet moveri vel ambulare, tamen ad salvan-
dam Historici fidem simulandum: ne figmentum illud, per se
satis absurdum nec dignum quod legatur, durius perstringamus.
Eodem crimine tenentur quicunque Islandiæ corvos albos,
picas, lepores et vultures adscripserunt. Perraro enim vultures
cum glacie marina, sicut etiam ursos (sed hos sæpius quam
vultures) et cornicum quoddam genus, Islandis Isakrakur, ad-
venire observatum est. Picas vero et lepores, ut et corvos albos,
nunquam Islandia habuit.
Atque hæc fere sunt, quæ de prima commentarii nostri parte
per quotidianas occupationes in præsentiå afferre licuit. Quæ
in hunc finem å me scripta sunt (quod etiam prius testatus sum),
ut scriptorum de terra ignota errores, et quorundam etiam af-
fectata vanitas, patefierent: neque enim eorum famæ quicquam
detractum cupio: sed quod veritati et patriæ operam meam con-
secraram, illa, quæ hactenus dicta sunt å multis de Insula, fidem
valde exiguam mereri, necesse habui ostendere:
ac ita mihi viam ad sequentia, de Incolis,
sternere.
5
10
15
20
25
30
COMMENTARII
PRIMÆ PARTIS
FINIS
35