Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 58
44
BREVIS COMMENTARIVS
Quapropter, ut instituti nostri ratio exigit, dum scriptorum
de hac re monumenta persequimur, etsi quædam in eis occurrant,
quæ contumeliæ parum habent, nos tamen plæraque excutiemus
et errores ut hactenus annotabimus; tum si quid veri interea
Secundæ attulerint, id nequaquam dissimulabimus. Ac eo modo, primum
TtribuUo Munsterum, Krantzium, Frisium, et si qui sunt alii, audiemus,
49r Graculo illo cum suis rhythmis Germanicis, dirå calumniå in-
fectis, in postremum, ut dignus est, rejecto locum. In hunc igitur
i. capitis modum primum de fide seu Religione Islandorum, deinde de
hujus par- ipSorum moribus, institutis seu vivendi ratione, authores isti
tis divisio r
scribunt.
SECTIO PRIMA
Krantzi- Adalbertus Metropolitanus Hambur gensis Anno CHristi
US fatione I07°• vidit ad CHristum conversos Islandos; licet ante suscep-
suæ Nor- tam Chris ti fidem lege Naturali viventes, non multum a lege
vegiæ nostra discrepantes: itaque petentibus illis ordinavit quendam
virum sanctum primum Episcopum, nomine Isleif.
Krantzius his verbis, et Munsterus alibi, fidei seu Religionis
49v Christianæ dignitatem Islandis videntur adscribere: Facerentque
et se et veritate dignum, nisi eandem alias nobis adimerent. Nam
(ut de Krantzio infra) Munsterus, quæ supra prodidit de fide
nostra seu opinione circa Inferni locum situmque, omnino est å
Christiana pietate alienum: velle scilicet scrutari arcana, quæ
Deus sibi soli reservavit, quæque voluit nostrum captum excedere.
Non enim reperitur de hac re quicquam in literis sacris, ubi
locus vel situs inferni seu ignis æterni, Diabolo et Angelis ipsius
adeoque damnatis omnibus animabus destinati, determinetur aut
circumscribatur. Nullum, inquam, infra terram, seu in ea aut ulla
alia hujus mundi parte, corporalem seu localem situm illi dam-
natorum carceri pagina sacra assignat: quinimo, terram hane
interituram, et terram novam et cælos novos, justorum et sanc-
5or torum habitacula, creanda affirmat: Apocal. 2. 2. Petri 3.
Esaiæ 65. Quare Christianus rerum adeo abstrusarum inquisi-
tionem libenter præterit: tum dogmata, nullis apertis et illustri-
bus scripturæ sacræ testimoniis stabilita, velut certa et vera
5
10
15
20
25
30
35