Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 59
BREVIS COMMENTARIVS
45
recipere aut aliis tradere nefas esse ducit. Deut. 4. et 12. Esaiæ
8. Matth. 17. 2. Timoth. 3.
Deinde etiam pugnat acriter cum Religione Christiana, quo
Munsterus et Krantzius Islandos ornant, encomium: Eos vide-
5 licet catulos ac pueros suos æquo habere in precio. De quo infra,
section. 7. Sic igitur secum dissidet Munst. dum quos Christianos
asserit, inferni architectos alias facit, item Krantzius et Mun-
sterus, dum quos fide Christo insertos affirmant, eosdem omni
pietatis et honestatis sensu exuunt: qvod scribant filios ab his
10 non majore cura quam catulos diligi.
Sed ut ad rem: de Religione equidem nostrå, quæ qualisve 5ov
fuerit, cum Ethnicismus primum fugari cæpit, nihil magnificé
dicere possumus: quemadmodum nec alia Septentrionis Regna
vicina, uti existimo, de suis fidei initiis. Fatendum enim est, et
15 cum seriis gemitibus deplorandum, usque ad illam nunquam satis
prædicatam diem, quæ nobis velut immortalitatis initium illuxit
et repurgati Euangelii doctrinam attulit, tenebras plusquam Cim-
merias etiam nostris hominibus, ut reliquis Septentrionis Ec-
clesiis, offusas fuisse. Illud tamen pie nobis sentire liceat, apud
20 nos, ut et in vicina Norvegiå (nam nolo ultra septa vagari, et
de populis ignotis quicquam pronunciare), ejectå primum Idolo-
latria Ethnica, sinceriorem longe et simpliciorem fidem seu
religionem Christianam viguisse; quippe veneno Papistico minus jir
infectam, quam posteå, ubi auctum Romanæ sedis fermentum
25 pestiferum et malum contagiosum maturuit et per totum orbem
virus suum diffudit. Nam ut posteå apparebit, multis annis ante-
quam nova Pontificiorum idololatria vires et incrementum cæpit,
Islandia Christum amplexa est: et ut laudatissimi duo illi Nor-
vegiæ Reges, quibus ut commune nornen, ita commune nominis
30 Christi propagandi studium et professio, nihil nisi fidem in
Deum, Patrem, Filium et spiritum Sanctum sonabat. Dico autem
dlum Olaum Thryggonis F. qui Anno Christi 968. natus, Anno
ætatis 27. imperium Norvegiæ adeptus est, et primus, ut accepi-
mus, Norvegis Christum obtrusit, quibus imperitabat annis 5;
3S et huic cognominem, Olaum nuncupatum Sanctum, Haraldi F.
Qui anno Christi 1013. aut circiter, imperii habenas arctius in 51V
primis obtinuit: per annos fere 17. Christi doctrinam audacter
tradidit. Anno Christi 1030. ab improbis parricidis nefarie inter-