Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 61
BREVIS COMMENTARIVS
47
hominum mentes, quam nunc, paulo anté hæc nostra tempora,
fuerunt.
Ast vero jam postquam Dominus Deus per Lutherum et Summa
Lutheri in vinea Domini collegas et pios successores salutis J*}*”"18
s doctrinam illustriorem reddidit, mentiumque nostrarum gravi rum
veterno et denså caligine excussis, dextræ suæ digito, hoc est
spiritu Sancto (Matth. 12. Vers. 28.), cordis nostri auriculas
vellicavit, ac oculos, quibus salvificam ipsius veritatem cernere-
mus, nobis aperuit, nos omnes et singuli credimus et confitemur
10 Deum esse Spiritum (Iohan 4. Vers. 24), æternum (Esai. 40.
Vers 28.), Infinitum (lerem. 23. Vers. 24. Psalm. 139. Vers.
7- 8- 9.), optimum (Matth. 19. 17.), omnipotentem (Gene. 17.
1. Apocal. 1. 8.), vnum essentiå et natura: vnum providentiå: 53V
unum efficientiå rerum et administratione (Deut. 6. 5, Ephes. 4.
15 5-)> at personis divinitatis proprietatibusque distinctum, Patrem,
Filium et spiritum Sanctum (Matth. 28. 19. et 3. 17.), Deum
Patrem quidem, primam divinitatis personam, cæli, terræ et
omnium rerum creatorem (Gene. 1. Vers. 1. et sequent.), Susten-
tatorem et gubernatorem (Psal. 115. 3. Heb. 1. 3.), Patrem
20 Domini nostri IEsu Christi (Psalm. 2, 7. et sequent.) et nostrum
per eundem Patrem (Rom. 8. 15.), Animæ et corporis curato-
rem (Luc. 12. 12.). Tum lesum Christum, secundam divinitatis
personam, filium Dei patris (Iohan 1. 18. etc.), Vnigenitum
(Iohan 1. 29. Heb. 1. 2.), æqualem patri (1. Paral. 17. 13.
=s Iohan. 1. 1.), Deum verum (Iohan 1. 2. etc.), ante omnia creata
perordinatum (1. Pet. 1. 20. Apocal. 13. 8. etc.), et statim post
lapsum promissum Messiam (Gene. 3. 15.), Sanctis Patriarchis 5+r
identidem promulgatum, ut Abrahæ (Gene. 12. 3. etc.), Isaac.
(Gen. 26. 4.), Iacob. (Gen. 28. 14.), et promissionibus confir-
3» matum (Genes. 49. 9. Esa. 11. 1. 10.), Sacrificiis Mosaicis (Le-
urt. 1. 2. etc.), et aliis typis perfiguratum: immolatione Isaac
(Gen. 22.), exaltatione ænei serpentis (Num. 21.) Ionå (Ion.
2• etc.), Prophetarum testimonio proclamatum (Esai. 7. 14.
etc.), ac tandem in plenitudine temporis veré exhibitum: homi-
35 nem verum (Iohan 1. 14. etc. Paul. Gala. 4.), mortuum pro
peccatis nostris: resuscitatum propter justificationem nostri
(Rom. 4. 25. etc.), ascendentem in cælum (Act. 19. etc.) ac
pro nobis ad dexteram patris sine intermissione interpellantem