Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 62
48
BREVIS COMMENTARIVS
(i. Iohan. 2. i. etc.) per spiritum Sanctum suum (qui tertia est
5+v divinitatis persona patri et filio compar et consubstantialis)
(Actor 5. 4.), Ecclesiam sibi verbo et Sacramentis colligentem
(Matth. 16. 18. Roman. 10. 14. etc.), et ad vitam æternam
sanctificantem (Actor. 9. 31. etc.), ac tandem consummatis 5
seculis é cælo venturum (Actor. 1. 11.) Iudicare viuos et mortuos
(1. Thess. 4. 15.), redditurum impiis secundum opera sua, eos-
que pænis æternis adjudicaturum (Matth. 13. 42. et 25. 41.),
credentes vero in nomine ipsius æternå vita donaturum (Matth.
25. 34. etc.). Hune, inquam, IEsum Christum redemptorem 10
(Matth. 1. 21.), Caput (1. Corinth. 12. 27.) et Dominum no-
strum (Ephes. 4. 5.) agnoscimus. Nosque illi nornen in sacro
baptismo dåre ac dedisse (Actor. 2. 38.) et per baptismum illi
insertos esse (1. Corinth. 12. 13.) aperté, ingenué, liberé ac
libenter fatemur ac contestamur: omnesque alios, quieunque aliud 15
55r nornen sub cælo datum esse hominibus, per quod salvi fiant, com-
miniseuntur, serio detestamur, execramur et damnamus (Actor.
4. 12.). Verbum ipsius sanetissimum unicam salutis normam
statuimus, illudque tantummodo omnibus humanis commentis
abjectis et spretis, infallibilem fidei nostræ regulam et amussim 20
nobis proponimus (Galat. 1. 8. Esai. 29. 13. Ezech. 20.). Quod
duplicis Testamenti, veteris et novi, appellatione complectimur
(Hebr. 8.), traditum per Prophetas et Apostolos (Ephes. 2.
20.) singulari et immenså Dei bonitate in hunc usque diem
semper in Ecclesiå conservatum et conservandum in posterum 2$
(Matth. 28. ult., Psalm. 71. 18., 1. Corinth. 11. 26.).
Deo igitur optimo maximo gratias ex animo et toto pectore
agimus, quod etiam ad nos, vastissimo intervallo å reliquo Ec-
S5v clesiæ corpore divulsos et ultimas mundi partes habitantes, lumen
hoc suum concessum ad revelationem gentium et paratum ante 30
faciem omnium populorum, olim pio Simeoni benigne ostensum
(nam in CHristo omnes thesauri sapientiæ reconditi), quod nunc
totam nostram gentem radiis suis salvificis illuminat ac fovet,
pertingere voluerit. Hæc ita breviter, ipsam summam perstrin-
gendo, fides nostra est et nostra religio, quam, monstrante spiritu 3S
Sancto et ipsius in vineå Christi ministris, hausimus, idque ex
fontibus Israélis.
Anno Domini ioyo. vidit ad Christum conversos Islandos~\