Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 63
BREVIS COMMENTARIVS
49
Dvbium nobis est, utrum his verbis dicere voluerit Krantzius,
Islandos primum Anno Domini 1070. ad Christum esse con-
versos, an vero, prius quidem esse conversos non neget, sed eo
primum Anno id Adalberto innotuisse dicat. Vtrumvis autem 56r
s affirmet, tamen fidem ipsius hoc loco suspectam reddunt anna-
les et Chronologiæ nostræ gentis antiquissimæ, quæ contrarium
testantur: quibus utrum malis de rebus nostris propriis et dome-
sticis et intra nostræ Insulæ limites gestis credere, an vero Kran-
tzio, aut cuivis alteri in nostratium rerum historiå peregrino, sit
10 penes tuum, Candide Lector, arbitrium. Ego profecto multis
adducor ut nostris potius assentiar. Nostrates enim nota tantum
et fere domestica asserunt; ille peregrina et ignota. Hi suas
Chronologias sine aliarum omnium nationum labe, maculå et
sugillatione contexuerunt, tantummodo ut rebus gestis suum
15 verum tempus seu æram assignarent; ille quædam cum re et
veritate pugnantia in contumeliam gentis nostræ ignotissimæ
Historiæ suæ admiscuit, ut paulo post apparebit. Hi omnium
Episcoporum Islandiæ nomina, annos, ordinem et successum s6v
describunt: ille unius tantum mentionem facit, idque longe secus
20 quam res håbet. Porro ut his fidem faciam, pauca, quæ in vetu-
stissimis nostris annalibus de Islandiå ad Christum converså et
de Episcoporum in nostris Ecclesiis successione reperi, quorum
etiam fides apud nos publicé recepta est, cum extraneis com-
municabo. Quæ tametsi leviuscula sunt, nec omnia prorsus digna
25 quæ scribantur, scribenda tamen omnino sunt ad nostrarum re-
rum veritatem aduersus Krantzium et alios asserendam. Sic
igitur habent.
Anno Christi 874, prius quidem, ut ante commemorauimus,
inventa, sed tune primum å Norvagis (quorum princeps fuit
30 Ingulphus quidarn, é cujus nomine promontorium Islandiæ oc-
cidentalis Ingulffs høffdi appellationem traxit) occupata est s?r
Islandia. Hi piures quam 400. cum cognatis et agnatis et præterea
numeroså familiå nominatim in annalibus nostris recensentur:
nec illorum tantum numerus describitur, sed quas oras, quæ
« littora et quæ loca mediterranea singuli occupaverint et inco-
luerint, et quomodo primi inhabitatores fretis, sinibus, portubus,
Isthmis, porthmis, promontoriis, rupibus, scopulis, montibus,
collibus, vallibus, tesquis, fontibus, fluminibus, rivis ac denique
4 bibliotheca ARNAMAGNÆANA, IX