Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 73
BREVIS COMMENTARIVS
59
ossibus piscium et balenarum constructas. Idem: Multi etiam
ad pellendam frigoris asperitatem in cavernis latitant, quemad-
modum Africani, ad Solis æstum vitandum. Item Munsterus. 6yv
Multi in Islandia hodie costis et ossibus balenarum domos suas
5 construunt, etc.
Hic membrum secundum initium sumit, de incolarum vivendi
ratione et moribus. Et primum, quibus utantur ædificiis seu
domibus: nempe secundum Munsterum, Krantzium, Frisium etc.
Specubus et montium Cavernis. Quamvis autem in splendidis
10 ædificiis aliisque id genus mundani ornatus preciosis rebus parum
inest, quod ad veré beatam vitam conferre queat, tamen nec hic
veritatem tacere possumus: dicimusque omnino Cosmographos et
Historicos in errore etiam hic versari. Etenim, cujusmodi gentis
publica domicilia esse scribunt, ea sunt tantum in paucis locis
is tum magalia, ut opilionum, tum piscatorum casæ et receptacula, 68r
eo tantum anni tempore, quo piscaturæ operam dåre, aut propter
gregem excubare opus habent. At ipsas domus, seu ipsa hominum
domicilia, antiquitus quidem satis magnificé et sumptuosé, quoad
hujus terræ fert conditio, ligno, cespite et saxis habuerunt Islandi
20 constructa, usque ad illud tempus, quo illis cum Norvagis, qui
ligna sufficiebant, negociatio et mercium commutatio esse desiit,
quæ inde paulatim collabi incipiunt: cum nec sylvas ædificiis
aptas habeamus, nec fluctuum maris beneficio jam, ut olim, ad
littora, quod minima ex parte sufficiat, adferatur: nec merca-
2s tores extranei inopiæ nostræ succurrant. Vnde plurima rura
ignobiliora ab antiqua illa integritate multum declinarunt, et 68v
jam quædam collapsa sunt, quædam ruinam minantur. Nihi-
lominus multa sunt prædia, multæ villæ, quas haud facile recen-
suero, quarum ædificia veterem illam excellentiam imitantur, et
30 quarum domus sunt maximæ, et latæ et longæ, tum plærumque
bene altæ. Vt exempli gratia: Prædia seu villæ, quæ cubilia habent
plusquam 50. cubitos longa, 10. lata, alta 20., tum reliquas
domus, ut cænaculum, hypocaustum, penuarium etc. huic sua
proportione respondentes. Possum multa nostratium ædificia
35 ampla et vasta, nec in speciem deformia, nec ob artis structuram
et sumptuosam firmitudinem, seu robur, contemnenda, cum ali-
quot delubris, sive sacris ædibus, solis lignis, antiqua et operoså