Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Qupperneq 75
BREVIS COMMENTARIVS
61
præterire. Nostrum igitur est etiam hic veritatem asserere, et
mendacium in Authoris caput retorquere.
Tecto] Primum igitur quod de communi tecto (uti etiam
de victu et statu) cum jumentis dicunt, falsum et erroneum cla- 7ov
5 mamus, teste non modo re ipsa, si quis id hodie perquirere volet,
sed etiam multorum extraneorum, qui aliquot apud nos annos
egerant et veritati plusquam gentem nostram calumniandi af-
fectui tribuunt, experientiå; qui ipsi domos et habitationes nostras
viderunt, et norunt in singulis prædiis sev villis multas esse di-
10 stinetas domus: nempe in abjectissimis et vilissimis 7. vel 8. in
majoribus nunc decem, nunc 20: in maximis nunc 40, nunc 50; quæ
ut plurimum et tecto et parietibus distinetæ uni possessori vel do-
mino, raro duobus aut tribus, rarissimé pluribus inserviunt, ae
usibus quotidianis et domesticis sufficiunt. Vnde facile intelligis
15 Lector, quam veré eodem tecto cum jumentis vtantur Islandi,
cum singuli, rustici in hac domuum varietate, peculiaria bovilia, 7ir
ovilia, equilia, agnilia, debitis intervallis dissita habeant, quæ
servi, quoties opus est, petunt, unde rursus habitationem subinde
repetunt.
20 Quod autem quidam in mappå Islandiæ de provinciå Skage-
fiørd annotavit: siib eodem tecto homines, canes, snes et oves
vivere, partim falsum, partim minimé mirandum est. De ovibus
quidem, ut jam dictum est, et præcipué suibus (cum illa provinciå
sues non habeat) falsum: de canibus haud mirum, cum illis nec
25 regum aulæ caruerint nec hodie careant, ut nimis omnibus est
notum. Sed de canibus paulo post, Sect. 7. hujus.
Victu\ An jumentorum pabula possint commodé victus appel-
latione contineri, merito dubitaverim: cum Doletus, Ciceronis
interpretem agens, dicat: Victum, inquit, cum jureconsultis, ita
30 exponemus, ut victus verbo contineantur, quæ esui, potui, cultui- 7IV
que corporis, quæque ad vivendum homini sunt necessaria. Et
Vlpianus, de verborum significat. ijsdem verbis victum definit.
Hoc loco vero Authores illi etiam jumentorum pabula victum
appellant.
Cæterum videamus quomodo hic eluceat veritatis et candoris
præstantia. Iumenta non habemus præterquam equos et boves.
His gramina et fænum (nisi ubi fæni inopia obrepit) pabulum,
aqua potum præbet. At hi ipsi scriptores fatentur Islandos