Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Qupperneq 76
6 2
BREVIS COMMENTARIVS
piscibus, butyro, carnibus, tum bubulis tum ovillis, etiam fru-
mento, licet pauco et adventitio, vivere. Non igitur cibum habent
cum brutis communem, quod tamen iidem his verbis asserunt:
Communi victu gaudent cum jumentis. Quod quid sit Munstero,
yzr ipse paulo superius haud obscuré docuit. Islandia, inquit,
populos multos continet, solo pecorum pastu et nunc capturd
piscium victitantes. Quid autem est pecorum pastus aliud quam
pecorum cibus? ait Doletus: nisi Munsterus forte pecorum pa-
stum ipsa pecora ad pastum hominum mactata appellet. Cui,
ut existimo, usus Romanorum refragatur, qui, ut homines vesci,
ita pecora pasci docuit: hominumque victum, pecorum autem
pastum et pabulum vocari jussit. An vero existimem tam de-
mentes fuisse Munsterum et Krantzium, ut senserint Islandos
graminibus et fæno vivere? Quo miseriæ Nabuchodonosor, di-
vinæ ultionis jugum subiens, redactus est. Dani. 4. v. 30. Facile
dabimus multa, quibus homines, non modo nostrates, sed ve-
strates quoque vescuntur, jumenta et pecora forte non rejicere,
72V si familiari pabulo destituantur. Vt equi frumento et panibus
hordeaceis pascuntur: iidem lac (quemadmodum etiam vituli et
agni) et cerevisiam, si offeratur, bibunt, et quidem avidé. Sed
et canes quævis fercula et cibaria devorant. An idcirco quisquam
dicet, homines communi victu cum canibus et jumentis gaudere?
lam quæcunque famis grassantis tempore contigere, pro uni-
versali gentis alicujus consuetudine in historiam referri non
debent. Vt non licet nobis de extraneis scribere, hujus aut illius
terræ populos canum, murium aut felium usu victitare solitos,
etsi forte farne, sive obsidione sive alioqui annonæ caritate in-
valescente immisså, id factitarint.
Potum autem interdum esse multis cum jumentis communem
non magnoperé contraibimus: nempe aquam lympidissimam, na-
73r turalem illum potum omnibus animantibus å Deo creatum: quem
etiam ex parte medicinæ consulti commendant, imo nec patres
Hebræj, nec ipse Servator noster fastidiebat.
Ad amictum vero quod attinet (nam et amictum victus voca-
bulo comprehendimus), nequaquam hic cum jumentis communis
est. Illa enim pilis et villis natura (quod Munsterum et Krantzi-
um novisse jurarim) vestivit: homines alioqui nudi, pannis
corpus induere necesse habent. Hæc indumenta, quæ quidem
5
10
15
20
23
30
35