Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 77
BREVIS COMMENTARIVS
63
Islandia suppeditat, ex lams ovium conficiuntur. Sed non cogita-
ram ideo recté dici, amictum esse nobis cum ovibus communem
siue eundem. Vtuntur etiam extranei pannis ex ovilla lanå con-
fectis, licet artificio subtiliore. Sed de indumentis nihil: Stultum
5 enim est, ex eo laudem vel superbam æstimationem quærere,
quod naturæ nostræ infirmitatem arguit. 73v
Statu~\ Restat ille status, quem cum brutis habere communem
dicimur. Qui qualis aut cuiusmodi sit, aut eum esse velint nostri
scriptores, certé non facile assequor. Status, inquit Doletus, est
10 vel corporis, vel causarum, vel ordinis et conditionis. Certé alium
esse statum nostri corporis, quam jumentorum (nam præter
duos pedes etiam manus habemus, et corpore ac vultu sursum
erecto incedimus), alium item ordinem et conditionem nostram
ducimus. Illi boni viri, si id de se aut aliis cognitum habent,
is fateantur. Nos hæc tam vana et in Deum creatorem nostrum
tam contemtibilia irridemus, nec prolixiore tractatu dignamur.
Cæterum quia nostrum est nec amori patriæ, nec ulli rei
tantum tribuere, quin plus semper et ubique veritati largiamur: 7v
dicam quid sit, quod huic infami scriptorum convicio occasionem
20 forte dederit.
Sunt in vicinia Schalholtiæ, ad littus Islandiæ australe, paro-
chiolæ tres, inter duos rapidissimos amnes Thiorsaa et Ølffwis
Aa interceptæ; quæ et sylvis et cespitibus, consueto gentis ad
focos alendos fomite, fere destituuntur. In istis parochiis habi-
25 tantes, et si qui sint vicini, quamvis piures eorum, ut de omnibus
rebus ad rem familiarem pertinentibus, ita etiam de his, quæ
ad focos et balnea opus habent, sibi oportuné prospiciunt,
tamen sunt inter eos quidam, sed infimæ tantum sortis coloni,
qui quoniam istis rebus domi destituantur, nec aliunde petere eas
30 valeant, in culinis fæno ad coquendos cibos utuntur. Ast ubi hye-
mis nivosæ sævitia horrida ingruit, coloni isti miseri ad suum
bovile refugiunt, illic scilicet exstructis tabulatis interdiu operas 74V
domesticas exercentes, å bobus, cum focos habere nequeant, ca-
lorem mutuantur, quemadmodum mihi ab aliis narratum est.
33 Sicque illi tantum, qui sané paucissimi sunt, communi cum bobus
tecto in brumå uti quidem non gaudent, sed coguntur. Verum
victum et statum longe alium habent, de qua re hactenus. Hæc
est in istis Parochiolis quorundam sors et inopia, quarum conditio