Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 78
6 4
BREVIS COMMENTARIVS
idcirco etiam apud nos fabula vulgi effecta est, quamvis non
satis justé. Vbi, quo jure toti genti tribuatur, quod vix ac ne vix
quidem de istis paucis colonis verum est, libenter quæsierim?
Tædet de his pluribus agere: Tantum quia mihi cum Theologis
Pro- res est, illud Salomonis iis reponam. Qui calumniatur egenum, s
uer-I4' deridet factorem ejus.
75r Equidem quia gens hæc nostra pauper et egena est et fuit,
ac veluti quidam mendicus inter divites, tot extraneorum probra
et scommata tulit. Sed videant cui exprobrent. Certé, si aliud
nihil nobis cum illis commune est, tamen omnes ex ijsdem con-10
stamus elementis, et unus et idem omnium Pater, Deus.
SECTIO QVARTA
Krantzius In simplicitate sancta vitam agunt, cum nihil amplius quærant
Munst' quam natura concedit. Beata gens, cujus paupertati nullus invidet.
Sed mercatores Anglici et Dani quiescere gentem non sinunt,is
qui ob piscaturam evehendam terram illam frequentantes cum
mercibus omnigenis vicia quoque nostra invexerunt. Nam et
fruges aquæ miscere in potum didicerunt et simplicis aquæ
75v haustus oderunt. Nunc aurum et argentum cum nostris admi-
r an tur. 20
Simplicitate\ Equidem sanctæ simplicitatis laudem nobis
attribui merito gaudemus. Sed id dolemus, quod reperiatur etiam
apud nos justitiæ ac legum ingens depravatio ac magna anarchia,
quam multorum scelerum myriades consequuntur; quod pii et
boni omnes quotidié deplorant. Id mali autem nequaquam su- 23
premi Magistratus, hoc est Regis nostri clementiss., sed verius
nostrapte culpå accidit: qui hæc, quæ clam ipso præposteré
geruntur, et quæ in inferiore magistratu desiderantur, ad maje-
statem ipsius non deferimus.
Mercatores\ Mercatores porro, non solum Angli et Dani, 30
sed maximé Germani, ut nunc, ita olim terram nostram, non ob
76r piscaturam sed pisces avehendos frequentantes, nequaquam artem
illam miscendarum frugum aquæ Islandos docuerunt. Quippe
ipsi Norvagi primi, quod nobis constet, terræ nostræ incolæ, å
quibus oriundi sunt Islandi, artem illam, sicut etiam aureos ar- 35