Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 80
66
BREVIS COMMENTARIVS
77V SECTIO SEXTA
Krantzius Omnia inter eos communia sunt, præter Vxores.
Munst.
Hoc loco præmittit Krantzius talem Ironiam:
Multa insignia in moribus illorum, etc. Porro etiam hic fidem
vestram elevat, ingenium ad asserendum res incompertas nimis s
proclive accusat, cupidinem novitatis et nominis ac famæ, imo
veritatis curam præposteram arguit, omnium et rerum persona-
rumque et temporum experientia: O scriptores suspiciendi.
Testes sunt leges politicæ, quibus inde ab initio cum Norvagis
vsi sunt eisdem Islandi: de Rege et subditis: de foro et his quæ 10
in forensem disceptationem cadere possunt: de hæreditatibus,
7»r adoptionibus, nuptiis, furto, rapinis, mutuo, contractibus et
cæteris. Quæ omnia quorsum illis, quibus res omnes sunt com-
munes? Testes sunt tot de bonis mobilibus et immobilibus con-
tentiones, turbæ et certamina, in foris ac judiciis Islandorum. is
Testes sunt Reges nunc Daniæ et olim Norvagiæ, qui tot libellis
supplicibus Islandorum ad componendas istas de possessionibus
controversias olim et nunc interpellati sæpé fuerant. Testis contra
seipsum Krantzius, cujus verba distinction. i. hujus hæc fuerunt
Ante susceptam CHristi fidem (Islandi) lege naturali viventes 20
parum a lege nostra discrepabant, etc. Si lege naturæ, certé lege
illa justiciæ, quæ tribuit vnicuique suum: si lege justiciæ, certé
proprietatum et dominiorum distinctiones in nostra gente locum
habuisse oportet. Quanquam autem in hane ipsam legem etiam
78V in Ecclesia, et quidem satis atrociter, sæpe delinquitur: tamen 25
et Ecclesia et Ethnici justissimam et optimam esse semper
fassi sunt.
SECTIO SEPTIMA
Catulos suos et pueros æqvo habent in precio: nisi qvod å
pauperioribus facilius impetrabis filium quam catulum, etc. 30
Qvamvis principio hujus commentariolj censuerim, Mun-
sterum et alios magni nominis viros in ijs, quæ de Islandia scripta
reliquerunt, esse å calumniæ nota liberandos: num tamen id hic,
etiam å candidissimo et maximé sincero quocunque fieri possit,