Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 81
BREVIS COMMENTARIVS
6 7
non satis video. Quid enim movit tantos viros, ut Nautarum
malevolas nugas et mendacia secuti tam atroci et contumelioso 79r
opprobrio gentem nostram diffamarent commacularentque?
Nihil profecto, nisi secura ridendi et contemnendi gentem pau-
5 perem et ignotam licentia, et si quæ sunt huic vicia confinia.
Cæterum norint omnes non tam Islandis quam ipsis Authori-
bus incommodare hoc mendacium. Cum enim illud, et plurima
etiam alia, in Historiam suam accumulant, efficiunt unå, ut alibi
quoque suspectæ fidei habeantur: illudque, quod ait Aristoteles,
io lucrantur, vt cum vera dixerint, illis sine suspicione non credatur.
Sed age Lector, subsiste paulisper, mecumque gravitatem et
sapientiam tantorum virorum expende: ne tantum Islandiæ Elo-
gium intactum prætereamus. Docuerunt hactenus Krantzius et
Munsterus Islandos esse Christianos. Item: Islandos ante suscep- 79V
15 tam CHristi fidem lege naturali vixisse. Item: Islandos vixisse
lege quadam non multum å lege Germanorum discrepante. Item:
Vixisse eos in sancta simplicitate. Adesdum igitur Lector et quas
Christianismi, Legis naturalis, Legis Germanorum, sanctæ sim-
plicitatis notas Authores illi requirant, et in Islandis monstrent
20 ac depingant, perpende. Vna fuit supra, quod infernum sive car- 1.
cerem damnatorum montis Heclæ voragine et radicibus circum-
scribant Islandi; de quo vide Sect. 1. hujus et Sect. 7. prior,
part. Altera nota, quod cum Anabaptistis proprietatum et 2.
dominiorum distinctiones tollant: de quo Sect. præced. Tertia 3.
2s eåque longe excellentissima hæc est, illi præclari affectus na-
turales, amor, cura, et animus tam pius et paternus Islandorum
in liberos, quod videlicet ejusdem precii sint apud illos canes et 8or
filii, aut hi etiam vilioris. Siccine nobis Munstere et Krantzi
Legem CHristi, natura, Germanorum et sanctam simplicitatem
30 depingitis? O picturam præclaram et excellentem, quamvis non
prorsus Apellæam: O Inventum acutum et admirandum, si bene
authenticum: O scientiam plusquam humanam, etsi non prorsus
divinam.
Nos vero Islandi, quamvis ultimi et gelidam conclusi ad
35 Arcton, longe alias Christianismi notas requirimus. Nam et præ-
ceptum Dei habemus, ut quilibet proximum diligat velut seipsum.
lam nemo est, puto, qui se ipsum non plus diligat, aut pluris
faciat, quam canem. Quod si tantus esse debet proximi cujuslibet
5: