Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 82
68
BREVIS COMMENTARIVS
favor, tanta æstimatio, tantus amor, quantus quæso erit in
8ov liberos? quorum arctissimum amorem, præterquam quod ipsa
parens natura nobis firmissimé conciliavit, etiam Lex divina
curam summam in enutriendo habere jussit (Exod. 12. 24.
Ephes. 6. 4.), ut scilicet sint in sancto conjugio Ecclesiæ quæ-
dam seminaria, omnis pietatis et honestatis exercitia. Prout vates
ille pulcerrimé cecinit:
Vult Ecclesiolam quamlibet esse domum.
Item:
Conjugium humanæ quædam est Academia vitæ.
Vt jam satis constet, apud Christianos longe pluris faciendos
et curandos filios quam canes: et, si qui non aliter curent, Chri-
stianos non esse.
Sed et hic in prolem dulcissimam affectus naturalis in Ethnicis
etiam satis aperté conspicitur: vt si quos hoc penitus exueris,
eosdem etiam homines esse negaveris. Monstrant id matres Car-
8ir thaginenses, cum tertio bello punico adolescentes quique lectissimi
obsides in Siciliam mitterentur, quos illæ fletu et lamentatione
miserabili ad naves comitatæ, et ex his quædam å filiorum com-
plexibus ægré divulsæ, cum ventis pandi vela cernerent navesque
é portu egredi, dolore stimulante in subjectos fluctus dissiluere,
Sabellico Authore. Monstrat Ægeus, qui navem filii Thesei cum
velis atri coloris ex Cretå redeuntem cerneret, periisse filium
ratus vitam in proximis undis finivit. Sabellic. lib. 3. cap. 4.
Monstrat Gordianus, senior Africæ proconsul, qui similiter ob
rumores de morte filij vitam suspendio clausit. Campofulgos.
lib. 5. cap. 7. Monstrant idem Iocasta Creontis filia, Auctolia
Sinonis F., Anius Tuscorum Rex, Orodes Rex Parthorum, et alii
numero innumero: de quibus vide Stat. lib. 2., Plutarchum et
8iv alios, etc. Hue illud: Amor descendit, etc. Adeo ut videas non
minus esse homini proprium, sobolem intime diligere et summo
amore prosequi, quam aui volare; ut si jam aliquando homines
esse Islandos, nedum Christianos, scriptores nostri fassi sint,
hunc amorem et affeetum in filios iisdem, quantumvis inviti et
repugnantes, adscribant: sin minus, non modo hominis titulum
et dignitatem illis detrahant, sed etiam infrå bruta et quasvis
5
10
is
20
25
30
35