Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 83
BREVIS COMMENTARIVS 69
bestias, quæ ipsæ, stimulante natura, maximo prolis suæ et arctis-
simo amore tenentur, deprimant.
Non addam contra hoc impudens mendacium exempla etiam
nostratium satis illustria: tacebo leges nostras plagiarias, ipsis
s Islandis antiquiores, quippe å Norvagis acceptas, quæ exstant
in codice legum nostrarum, titulo Mannhelge: cap. 5. Si quis
hominem liberum (quemvis, nedum filium) extraneis vendat, etc.
lam vero si quis eo fortunæ deveniat, ut proprium filium, 8zr
siue incolæ siue extranei alicujus potestati, vel farne vel extrema
10 quacunque urgente necessitate aut periculo, permittat, ne fameli-
cum inediå deficientem aspicere cogatur, canem vero in proprias
dapes reservet, is minimé dicendus est filium æquo aut inferiore
loco habere quam canem, siue id faciant Islandi siue extranei
quilibet.
is Offenderant forte Germanorum vel Danorum nautæ apud
nos mendicos quosdam, liberis onustos, quorum hic maximus est
numerus, qui jocando, ut sunt nugis scurrilibus addicti, dixerint:
Da mihi aut vende hoc vel illud. Cumque rogarint extranei:
Quid tu mihi vicissim? Responderint mendici: Habeo liberos
20 1 o vel 14: dabo ex eis unum vel piures, etc. Solet enim ista men-
dicorum colluvies istiusmodi scurriles dialogismos cum extraneis 82V
instituere. Quod si tum quispiam bonus vir, misertus stoliditatis
et inopiæ mendicorum, uno illos filio levaverit, eique propter
DEVM in aliis terris aliquo tandem modo bene prospexerit,
25 num mendicus, qui alioqui cum filio farne et paupertate mori-
turus filium miserenti permittit et committit, filium istum suum
minoris facit quam canem? Præstitum est å multis tam Islandis
quam extraneis hujusmodi benevolentiæ et commiserationis opus:
ex quibus fuit vir nobilissimus Accillius Iulius, å Serenissimo
30 Rege Daniæ olim missus ad Islandos, Anno Domini 1552. Qui,
ut audivi, 15. pueros pauperculos assumpsit et secum in Daniam
avexit, vbi postea ipsius beneficio singulos suo vitæ generi ad-
dictos in viros bonos et frugi evasisse, mihi narratum est.
Quod si quis in extrema constitutus angustia filium non modo
35 vendat, sed, si emptorem non håbet, ipse mactet et comedat?
Nota sunt hujus rei exempla: parentum videlicet invitæ crudeli-
tatis in filios, stimulante non odio vel astorgia, sed inevitabili
necessitate compellente. Num quis inde universale gentis alicujus