Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 84
7o
BREVIS COMMENTARIVS
convicium exstruxerit? Legimus in obsidione Samariæ matres duas
filios suos mactasse et coctos comedisse: 4. Reg. C. 6. Legimus
in obsidione Ierosolymitanå, quam flebilis fuerit vox miserrimæ
matris, filium misellum jam mactaturæ. I nfans, ait (referam
enim Eusebij verba de hac re, etsi notissima, ut miseræ matris
affectus appareat), miselle et infelix, cuinam in hoc belli, famis
et seditionis tumultu, te commode reservem? Si Romanorum
subjiciamur imperio, illic servitutis jugo pressi vitam infeliciter
83V exigemus. Sed servitutem credo farnes antevertet. Accedit factio-
sorum prædonum turba, his vtrisque miseriis toleratu midto
asperior. Age igitur mi gnate, sis matri cibus, sis prædonibus
furia, sis communi hominum vitæ fabula, quæ res una ad Iudæ-
orum calamitates deesse videtur. Quæ cum dixisset, natum
trucidat, assatumque dimidium mox comedit, dimidium reservat,
etc. Euseb. lib. 3. cap. 6. lam quis est, qui non credat miserrimam
hane matrem filium hunc suum domini alicujus, si se obtulisset,
apud quem credidisset servatum iri, aut emptoris possessioni
fuisse permissuram? Nota est farnes Calagurium, Hispaniæ
urbem, olim å Cn. Pompejo obsessam, opprimens (Val. lib. 7.
cap. 7.), cujus civibus vxores et liberi in usum extremæ dapis
conversi sunt, quos profeeto pro cibariis et aliis dapibus haud
84r inviti vendidissent. Nota est quoque farnes, quæ anno domini
851 (Vincent, lib. 25. C. 36.) Germaniam attrivit, ut etiam
pater filium suum devorare voluerit. Notum etiam est, post
mortern Henrici Septimi Imperat. farne per triennium continuatå,
quomodo parentes liberos, vel liberi parentes devorarint, et
præciqué quidem in Poloniå et Bohemiå. Et ne exempla tantum
antiqua petamus, accepimus tantam annonæ sævitiam Anno 1586.
et 1587- *n Vngaria grassatam fuisse, ut quidam alimentorum
inopiå adaeti immanissimo Christianorum hosti proprios liberos
vendiderint, et in perpetuum servitutis jugum manciparint; qui-
dam parvulos suos, quos ulterius tolerare non sustinebant, erudeli
misericordiå in Danubium projecisse et suffocasse dicantur. Sed
84.V num hæc et similia exempla quempiam eo insaniæ adigent, ut
dicant hane vel illam nationem liberos in escam propriam mactare
consuevisse, Turcis libenter vendere, aut aquis submergere et
suffocare solitam esse? Non opinor. Sic neque, quod mendici
apud Islandos, extrema urgente necessitate, cujus durissimi sunt
s
10
15
20
25
30
35