Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 86
72
BREVIS COMMENTARIVS
SECTIO NONA
Munst. Illic victitant plærumque piscibus, propter magnam penuriam
frumenti, quod aliunde d maritimis civitatibus infertur: et qui
inde cum magno luero pisces exportant. Item Munsterus: Illic
piscibus induratis vtuntur loco panis qui illic non crescit.
Vide Lector, quam Munsterum juvet eadem oberrare chordå:
ut cum de gente ignota nihil scribere possit, quod coloris aliquid
86v habeat, vel falsa afferre, vel eadem sæpius repetere, sicque
cramben eandem recoquere sustineat. Dixerat enim paulo ante,
Islandos piscibus vivere. Verba ipsius superius etiam recitata,
hæc sunt: Islandia populos continet multos, solo pecorum pastu
et nunc capturd piscium victitantes, etc. Et ut cætera transeam,
in quibus leve quiddam notari poterat, illud sané panem in Is-
landia non crescere, perquam verum est. Quod etiam illi cum
Germania commune esse crediderim, quod videlicet nec illic
panis crescat, nisi forte in Munsteri agro, ubi etiam acetum
naturale optime crescit. Sed hæc troporum indulgentiå, scilicet,
salva erunt. Ad convicia autem, quæ ex victu Islandorum petunt
extranei, infrå paucis respondebitur, Sect. 15.
87r SECTIO DECIMA
Munst. lncolæ res majorum et sui temporis celebrant cantibus et
Krantzius [nsculpunt scopulis, atque promontoriis, ut nidla, nisi cum naturæ
injuria, intercidant apud posteritatem.
Frisius Cytharædi et qui testudine ludunt apud eos reperiuntur quam
plurimi, qui prædulci modulamine et volueres et pisces irretiant
et capiant.
Qvin veterum gesta aliquot cantibus et poématibus nostra-
tium, ut et soluta oratione, apud nos conserventur, non negamus.
Quod vero å nobis aut majoribus nostris eadem scopulis vel
promontoriis insculpta sunt, eam non licet nobis, ut neque illam
tantam Citharædorum, aves aut pisces demulcentium, laudem
87v accipere. Statuimus enim animi esse generosi ac veracis, ut
crimina falsa refellere, ita laudem immeritam sibi haud vendi-
care, nec, etsi quis tribuat, agnoscere.
5
10
15
20
25
30