Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 87
BREVIS COMMENTARIVS
73
SECTIO VNDECIMA
Sed cum scriptoribus jam dictis, viris alioqui spectatæ erudi-
tionis et præclari nominis, qui tamen hæc ita inconsideraté scriptis
suis interseruerunt, actionis finis esto.
5 Et jam magna mei pars est exhausta laboris.
Sed restat tamen fætus ille vipereus Germanicus, quem idcirco
anonymum secundo partu mater edi voluit, ut venenatis aculeis
nornen Islandorum tanto liberius pungeret.
Porro licet adversus hane bestiam in arenam descendere non 88r
10 dubitem, omnibus tamen constare volo, quonam hoc animo fa-
ciam, videlicet, non ut cum illius pestifera virulentia, conviciis
aut maledicentiå certem. Nam (ut est in triviali paroemiå)
Hoc scio pro certo, quod si cum stercore certo,
Finco, seu vincor, semper ego maculor.
15 Sed ut bonis et cordatis omnibus, etiam extraneis, satisfaciam,
qui maledicentiam istam Germanicam leeturi vel audituri sunt,
aut olim audierint, ne et hi nos merito calumniam tantam susti-
nere credant, tum etiam ut alios, qui istis virulentis rhythmis
Germanicis in gentis nostræ opprobrium utuntur, et inde dicteria
20 et contumeliosas subsannationes ad despiciendos Islandos petunt,
ab illa mordendi licentiå in posterum, si fieri possit, abducamus.
Ergo, ne longis ambagibus Lectori fastidium oratio nostra 88v
pariat, ad ea narranda accedam, quæ maledicus ille Germanus
ln suum pasquillum congessit. Quem etiam sua de Islandis car-
25 mma Encomiastica recitantem in his pagellis introducerem, nisi
præviderem fætum illum probrosum, tot et tam variis maledictis
turgidum, omnibus bonis nauseam movere posse, ac sua spurcitié
ab iis legendis absterrere.
Referam igitur præcipua (ijs scilicet omissis quæ cum aliis
30 communia håbet, atque hactenus ventilata sunt), sed quam
ille longe mitius; ne, ut dixi, linguæ ipsius obseænå petulantiå
aures bonæ et eruditæ offendantur. Qui ipsum videre aut audire
volet, quærat apud propolas. Nobis, inquam, non est in animo
putidå ipsius calumniå et conviciorum sentinå has chartas in-
35 quinare. Primum igitur obiicit Germanicus hic noster, si Diis 8gr
placet, Historicus: Multos ex pastoribus lslandiæ toto biennio