Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 88
74
BREVIS COMMENTARIVS
I. Objec-
tio seu
convicium
89V
II. Con-
vitium
9or
sacram concionem ad populum nullam habere. Vt in priore edi-
tione hujus pasquilli legitur, quod tamen posterior ejusdem s
refutat: dicens eosdem pastores in integro anno tantum quinquies
concionari solitos. Quæ duo quam rite sibi consentiant, videas
bone Lector, cum constet Authorem mox å prima editione vix
vidisse Islandiam. Ita scilicet plærumque mendacium mendacio
proditur, juxta illud: Verum vero consentit: Falsum nec vero,
nec fals o.
Sed cum nostrum non sit veritatem uspiam dissimulare, nos
haud negandum ducimus conciones sacras circa id tempus, quo 10
iste Sycophanta in Islandia vixit, nempe Anno 1554. aut circiter,
multo fuisse rariores, quam sunt hodie, tum scilicet tenebris
Papisticis vix dum discussis. Quod etiam de Psalmis Davidicis
å vulgo latiné demurmuratis, ut idem nostratibus exprobrat, in-
telligere est. Papistæ enim totam spem salutis in sua Missa col-15
locantes, de concione aut doctrina parum fuere solliciti. Post-
quam vero caligine illa exempti sumus, aliter se rem habere,
Deo in primis gratias agimus, licet quorundam pastorum nostro-
rum tardam stupiditatem, segnitiem et curam præposteram non
possimus omni modo excusare. Quod utrum in nullos suorum 20
popularium etiam competat, aliæ quoque nationes viderint.
SECTIO DVODECIMA
Secundo calumniatur vitilitigator: Adulteria et scortationes
non modo publica esse et frequentia scelera inter Islandos: sed
ab iis pro scelere ne haberi quidem. 25
Etsi autem fædissimæ istæ turpitudines etiam in nostra
Repub. non prorsus inusitatæ sunt, tamen cum omnibus constet
in aliis quoque nationibus longe etiam frequentiores esse, cum
ibi quoque populi frequentia major, immerito et maligne hoc
nomine magis Isxandos quam populos et gentes reliquas, quarum, 30
ut dixi, nornen etiam plus nostratibus hoc crimine male audit,
notavit.
Et licet ex animo optarim longe minus ad scelera et turpitu-
dines in nostra patriå conniveri, quam passim hic fieri videmus,
tamen etiam innata illa mordendi libidine hoc veterator in præ- 35