Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 91
BREVIS COMMENTARIVS
77
facundiam caninam, nec in aliorum opprobrium disertum esse
juvat: nec tam tener esse volo, ut verbulis transverberer. Id
tantum viderint boni et pii omnes, cujus sit animi pessima quæque
ab uno aut altero designata toti genti objicere. Si quis Germaniæ
s aut alterius nationis urbes et pagos omnes peragret et scelera ac
mores pessimos, furta, homicidia, parricidia, scortationes, adul-
teria, incestus, luxuriem, rapinas et reliquas impietates et ob-
scænitates in unum coactas omnibus Germanis aut alioqui alteri 93y
cuivis toti nationi communes esse asserat, atque hæc omnia in-
10 signiter mentiendo exaggeret, isne optimæ rei studiosus habe-
bitur?
Sed quid mirum, licet verbero, et ut proprié notem, porcus
impurus, iste, inquam, Rhythmista, naturam et ingenium suum
ejusmodi loidoriå prodiderit?
13 Notum est enim porcos, cum hortos amænissimos intrarint,
nec lilium nec rosas aut flores alioqui pulcerrimos et suavissimos
decerpere, sed rostro in cænum prono quicquid est luti et stercoris
volutare, vertere et invertere, donec impurissima, hoc est suo
genio apprimé congruentia, eruant, ubi demum solidå voluptate
20 pascuntur.
Ad istum igitur modum hic porcus Rhythmista optima et quæ
in nostra Repub. lavdabilia esse possunt, sicco pede præterit, 94r
pessima quæque, atque ea vel å nullo, vel admodum paucis de-
signata, hoc est suæ naturæ et ingenio aptissima, ut se esse qui
25 dicitur re ipså probaret, corrasit: unde post hac porci nornen,
ex moribus et ingenio ipsius factum, sortitor.
SECTIO DECIMA QVINTA
Nonum convicium hic recensebimus, quod å victu ac præci- ix. Con-
pué cibo ac potu Islandorum maledicus ille porcus, non uno aut vlclum
30 paucis verbis, sed prolixå invectivå petivit. Nempe quod cibis
utantur vetustis et insulsis, idque sine panis usu; tum etiam quod
varia et incognita extraneis piscium genera illis sint esui, et
aquam ac serum lactis in potum misceant. Quæ omnia venenatus 9+v
hic pasquillus disertå contumeliå et ingenioså calumniå pulchré
33 amplificavit.