Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Qupperneq 92
78
BREVIS COMMENTARIVS
Cæterum etsi illum prolixiore responsione non dignemur,
tamen propter alios, qui hodie hane rem partim mirantur, partim
haud leviter nostræ genti objiciunt, pauca hoc loco addenda
videbantur.
Primum igitur totam hane gentem bipartito secabimus: in
mendicos et hos, qui et se et eum aliis etiam mendicos alunt.
Mendicorum et eorum, qui ad hos proximé accedunt, omnia
cibaria recensere aut examinare haud facile est, nec quod illos
edere aut edisse extrema aliquando coégit necessitas, reliquæ
genti cibariorum genera aut numerum præseribere fas est. Nam
95r et de suffocatis quidem non comedendis legem habemus inter
canones, quorum servantissima videri voluit antiquitas.
Deinde etiam tempora distinguemus, ut nihil mirum sit,
grassante annonæ sævitiå multa å multis ad explendam famem
adhiberi aut adhibita fuisse, quæ alias vix canes pascant. Vt
nuperrimé de Parrisiensibus accepimus, Anno 1590. aretissima
Henrici IIII. Navarræi obsidione pressis, et famem Saguntinam,
ut P. Lindebergius loquitur, perpessis; eos non modo equinam,
sed morticinam quoque carnem ex mortuorum ossibus, in mor-
tario contusis farinæ pugillo uno aut altero misto, confectam in
suas dapes convertisse, et de aliis quoque populis notum est, qui
simili urgente inopiå, etiam murium, felium et canum esu victi-
tarint. Sic etiam Islandis aliquando usu venit (quanquam å
95v caninå, murium et felium, ut et humanå carne hactenus, nobis
quantum constat, abstinuerint), licet non ab hoste obsessis. Nam
eum ad victum necessaria ex terra marique petant, et ab extraneis
nihil commeatus aut parum admodum advehatur, quoties terræ
marisque munera DEVS præcluserit, horrendam annonæ carita-
tem ingruere et ingruisse et dirå farne vexari incolas necesse est.
Vnde fit, ut illos qui in diem vivere soliti fuerint, nec præce-
dentium annorum superantes commeatus habuerint, extrema ten-
tasse, quoties egestas urserit, sit credibile. Cæterum, utrum hæc
res publico et perpetuo opprobrio magis apud Islandos quam
alias nationes occasionem merito præbere debeat, candidis et
bonis animis judicandum relinquo.
96r Porro quod de gentis nostræ propriis et consuetis alimentis
multi objicere solent, potissimum de carne, piscibus, butyro,
absque sale inveteratis, item de lacticiniis, frumenti inopiå potu
5
10
15
20
25
30
35