Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 93
BREVIS COMMENTARIVS
79
aquæ etc. et reliquis: id nos in plurimis Islandiæ locis (nam sunt
multi quoque nostratium, qui Danorum et Germanorum more
quantum quidem castis et temperatis animis ad mediocritatem
sufficere debet, licet magnå condimentorum varietate, ut et ipsis
5 Pharmacopoliis, destituimur, mensam instruere et frugaliter vi-
vere sustineant) ita se habere haud multis refragabimur, videlicet
prædicta victus genera passim sine salis condimento usitata esse.
Et insuper addemus, hæc ipsa cibaria, quæ extranei quidam vel
nominare horrent, ipsos tamen extraneos apud nos non sine
10 voluptate manducare solitos. Nam etsi frumenti aut farris pené 96v
nihil vulgo habeamus, nec sal, gulæ irritamentum, ad cibaria
condienda omnibus suppetit, docuit tamen Deus opt. max. etiam
nostros homines rationem tractandi et conservandi, quæ ad vitam
sustentandam spectant, ut appareat Deum in alendis et susten-
15 tandis Islandis non esse ad panem vel salem alligatum. Quod
vero sua omnia extranei jucundiora et salubriora clamant, nega-
mus tamen satis caussæ esse, cur nostra nobis exprobrent. Nec
nos DEVM gulæ nostræ debitorem reputamus; quin potius toto
pectore gratias agimus, quod sine opiparis illis deliciis et lautitiis,
2o quæ tam jucundæ et salubres putantur, etiam nostræ gentis
hominibus annos et ætatem bonam, tum valetudinem etiam firmis-
simam, robur ac vires validas, quæ omnia statuimus boni et con-
venientis alimenti, xcti rijg séy.QctaCag esse indicia, concedere 97r
dignetur, cum ingenio etiam non prorsus tam crasso ac sterili,
2s quam huic nostro aéri et alimentis assignare Philosophi videntur,
quod re libentius quam verbis multi fortasse nostratium com-
probare poterant,
Ni nos (ut inquit ille) paupertas invida deprimeret.
Sed hic vulgi judicium, ut in aliis sæpé, etiam eos qui sapere
3°volunt (jam omnes bonos et cordatos excipio) nimis aperté
decipit. Videlicet hoc ipso, quod omnia, quæ illorum usus non
admittit, aut quæ non viderunt aut experti sunt antea, continuo
damnent. Veluti, si quis, qui mare nunquam vidit, mare mediter-
raneum esse aliquod, non possit adduci ut credat: sic illi sensu
55 suæ experientiæ omnia metiuntur, ut nihil sit bonum, nihil con-
ducibile, nisi quo illi soli vivunt. At profecto nos eo dementiæ 97v
non processimus, ut eos qui locustis vescuntur, quod tum de aliis,