Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 94
8o
BREVIS COMMENTARIVS
tum Æthiopiæ quibusdam populis, ideo (autore Diodoro) acrido-
phagis appellatis, et Indiæ gente, cui Mandrorum nornen Cly-
tharcus et Megastenes dederunt, teste Agatarchide, didicimus,
aut ranis, aut cancris marinis, aut squillis gibbis, quæ res hodié
nota est, vulgi propterea ludibriis exponere præsumamus, å qui-
bus tamen eduliis in totum nostra consuetudo abhorret.
SECTIO DECIMA SEXTA
x. Con- Decimo. Hospitalitatem nostris hominibus inhumanissimus
vicmm p0rcus objicit. Marsupium, inquit, non circumferunt, nec hospitari
98r aut convivari gratis pudor est. Nam si quis aliquid haberet, quod
cum aliis communicaret, id faceret sane in primis ac libenter.
His quoque annectamus, quod templa seu sacras ædicidas domi
propriæ å multis Islandorum exstructas velut pudendum quiddam
commemorat; quodque eas primum omnium de mane oraturi
petant, nec å quoquam prius interpellari patiantur. Hæc ille velut
insigne quoddam dedecus in Islandis notavit.
Scilicet, quia nihil cum Amaricino sui.
Nec porci divina unquam amarunt: quod sané metuo ne nimis
veré de hoc conviciatore dicatur, id quod vel ex his ultimis duabus
objectionibus constare poterit.
Verum enimvero, cum ipse suarum virtutum sit testis locuple-
tissimus, nos Lectorem ejus rei cupidum ad ipsius hoc opus
Poéticum remittimus, quod is de Islandiå composuit, et nos
98v jam aliquot proximis distinctionibus examinavimus: cujus male-
dicentiæ et fæditatis nos hic pro ipso puduit; ita ut quæ is Sa-
tyricå, at quid Satyricå? Sathanicå, inquam, mordacitate et
maledicentiå in nostram gentem scribere non erubuit, nos tamen
referre pigeat. Tanta ejus est et tam abominanda petulantia,
tam atrox calumnia. DEVS BONE: hoc conviciorum plaustrum
(paucissima namque attigimus: nolui enim laterem lavare et
stulto, ut inquit ille sapientissimus, secundum stulticiam suam
respondere, cum in ipsius Rhythmis verbum non sit quod con-
vicio careat) qui viderit, nonne judicabit pasquilli istius autorem
hominem fuisse pessimum, imo fecem hominum, tum virtutis
ac veritatis contemptorem, sine pietate, sine humanitate?
5
10
15
20
25
30
35