Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 95
BREVIS COMMENTARIVS
8l
Sed hic merito dubitaverim, pejusne horum conviciorum w
autor de Islandis meritus sit, an vero Typographus ille Ioachi-
mus Leo (et quicunque sunt alii, qui in suis editionibus nec suum
nec urbis suæ nornen profiteri ausi sunt), qui illa jam bis, si non
s sæpius, typis suis Hamburgi evulgavit. Hoccine impuné fieri
sinitis, 6 senatus populusque Hamburgensis? Hanccine statuistis
gratiam deberi Islandiæ, quæ urbi vestræ jam plurimos annos,
exportatis affatim nostratium quibusvis commodis, pecudum,
pecorumque carnibus, butyro et piscium copiå quotannis pené
io immodicå, quædam quasi cella penuaria fuit? Sensére hujus
Insulæ commoda etiam Hollandiæ olim et Angliæ urbes aliquot:
præterea Danis, Bremensibus et Lubecensibus cum Islandis com-
mercia diu fuerunt. Sed å nullis unquam tale encomium, talem
gratiam reportarunt, qualis hæc est Gregoriana calumnia: in 99V
15 vestrå, vestrå inquam, urbe nata, edita, iterata, si non tertiata:
quæ alias nationes, quibus Islandia vix, ac ne vix quidem, nomine
tenus alioqui innotuerat, ad hujus gentis opprobrium et con-
temptum armavit: quam å cive vestro acceptam injuriam jam
30. annos, et plus eo, Islandia sustinet. Sed etiam inscio magi-
20 stratu ejusmodi multa sæpé fiunt: Neque enim dubitamus, quin
viri boni ejusmodi scripta famos'a indigné ferant, et ne edantur,
diligenter caveant: cum tales editiones pugnent cum jure naturali:
Ne alteri facias, quod tibi factum non velis: et Cæsareo de libcllis
famosis: in quo irrogatur pæna gravissima iis, qui tales libellos
25 componunt, scribunt, proferunt, emi vendive curant, aut non
statim repertos discerpunt.
Cæterum jam tandem receptui canamus: nosque ad te, Is- ioor
landia parens carissima, quam nec paupertas, nec frigora, nec id
genus incommoda alia, quamdiu Christo hospitia cupidé et
so libenter exhibere non desistis, invisam facient, convertamus. Vbi
te primum ad id quod modo diximus, nempé serium et ardens
studium ac amorem DEI et divinæ scientiæ, nobis in Christo
patefactæ, totis viribus hortamur: ut uni huic cuncta posthabeas,
doctrinæ et verbi cupiditate flagres: sacrum ministerium et
3S ministros non parum cures, non contemnas aut odio prosequare:
sed reverearis, foveas, ames. Contra facientes pro impiis et
profanis habeas: ut omnia ad pietatis et honestatis præscriptum
geras, in vita privatå et communi, ut huic status et ordines Ec-
6
bibliotheca ARNAMAGNÆANA, IX