Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 96
82
BREVIS COMMENTARIVS
IOOV
ioir
IOIV
clesiastici et Politici in universum obtemperent. In utroque vitæ
genere ab illå amussi seu normå æqui et boni dependeas, et
cæteros, qui pertinaciå ac impietate ab eå deflectunt, averseris;
quos æquum est pænis condignis affici; id quod magistratui curæ
futurum non diffidimus. In primis vero nullos nisi spectatæ fidei 5
et probitatis viros, quique ad istas virtutes reliquas hue per-
tinentes conjungant, ad gubernacula admittas, quå ratione reliquis
incommodis rite occurritur. Res ista enim, si probé curetur, ut
videlicet, qui munus publicum gerunt, ex bonis omnibus optimi
quique deligantur, improbi et huic rei inepti procul inde arcean-10
tur, subditorum conditio longe erit optatissima: vita et mores
tanto magis laudabiles sequentur: pietas et honestas tanto erunt
illustriores. At vero si secus fiat, si Pastores Ecclesiarum suo
muneri vel vitå vel doctrinå non respondeant, si ad administra-
tionem politicam promiscué admittantur, quicunque eo propriå 15
levitate, ambitione vel avaritiå et contentione honoris ruunt: si
iidem criminum aut improbitatis vel suspecti vel convicti sint,
aut suspectorum et convictorum protectores, vel iisdem illicité
indulgentes, quis tuus quæso demum futurus est status? quæ
facies? quæ conditio? Certé longe omnium miserrima. Nec enim 20
alio pacto citius ad ruinam et interitum tuum appropinquabis,
quam si istis te regendam commiseris, qui quod in iis est, licet
sint et ipsi ex tuis, jugulum tuum propter emolumenta priuata
et odia latentia quotidié petere contendunt. Quamobrem (ne ista
pluribus agam) quanti intersit, ut hæc probé curentur, facile, 25
o Patria, intelligis.
Sed dum hæc tuis auribus å me occinuntur, utinam gemitus
meos altissimos, qui sub hac ad te Apostrophe latent, Serenissimæ
Regiæ Majestatis aures exaudiant, apud quam ego pro te ita
deploro damna publica, quæ eå de causa exoriuntur maximé, quod 30
patria nostra å regiå sede et conspectu tanto intervallo sit remota,
ut multi propterea tanto sibi majorem sumant licentiam et im-
punitatem securius promittant. Cæterum ista numini justissimo,
quod æquis omnia oculis aspicit, committenda ducimus.
Reliquum est, o patria, ut studium in te nostrum, eo quo 3s
speramus animo, .1. comi et benigno, suscipias: quod quamvis
minimé tale est, quale optaremus, tamen cum VELLE SIT
INSTAR OMNIVM, nolui idcirco desistere, quod pro tuo