Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 97
BREVIS COMMENTARIVS
83
nomine, tuå dignitate, tuå innocentiå pugnare me satis strennué
diffiderem. Quin potius, quicquid id est (si modo quicquam est)
et quantulumcunque tandem, quod ad tui patrocinium pro meå
tenui parte afferre possem, nequaquam supprimendum putavi,
5 nec enim illos laudare soleo,
Qui, quod desperent invicti membra Glyconis,
Nodosd nolunt corpus prohibere Chiragra.
Me sané, si hæc commentatiuncula non erit tibi aut mihi
dedecori, operæ nequaquam pænitebit. Quod si ad laudem vel
10 aliquale patrocinium tui aliquid faciat, operam perdidisse haud
videbor. Sin vero alios alumnos tuos, meos conterraneos, arte et
industriå superiores ad causam tuam vel nunc, vel in posterum
suscipiendam, hoc conatu tenello excitavero, quid est cur operæ
precium non fecisse dicar? quibus scribentibus, licet mea fama
15 in obscuro futura est, tamen præstantiå illorum, qui nomini
officient meo, me consolabor. Nam etsi famæ et nominis cura
summa esse debet, major tamen patriæ; cujus dignitate salvå et
incolumi* 1 nos quoque salvos et incolumes reputabimus.
Scripsi
Holis Hialtædalensium in Islandiå,
Æræ Christianæ Anno M. D. XC1I. XV11. Kalendas Majas.
EPIGRAMMA
AD ARNGRIMVM IONAM
conterraneum suavissimum.
25 Qvos tandem stimulos movere dicam,
Quas nostrum genus incitare causas:
Vt nullum pigeat sacro parentum
Natalisque soli subire amore
Discrimen, mala nulla, nulla damna,
30 Iras, probrave, lividumve dentem?
Non casus valet hic, opiniåve:
Hæc sed jura Deum ratasque leges
1 incolumni ed.
ioir
102V
I03r
6*