Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 104
go
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
petiit. Qvibus uno consensu annuentibus, Kanutum, qvem in
filium adoptaverat, regni hæredem constituit, et ita placidé,
nullo relicto filio, unde etiam dnau;, seu liberis carens dictus est,
vita decessit.
CAP. II
KANUTUS REX DANIÆ
De Kanuto paucissimis.
Kanutus, Gormonis adoptione Rex creatus, Danorum animos
facilitate et benevolentia sibi conciliavit, plurimisqve beneficiis
ad parendum suo imperio allexit. Filium Gormonem nomine, in
prima ætate stultum, postea vero senem nuncupatum, suscepit.
De Kanuto nullum egregium facinus hic commemoratur, qvare
hic prolixiores non erimus, sed ad Gormonem nos conferemus.
SECT. II
GORMO (Senex dictus) REX DANIÆ
CAP. I
Gormo Senex Thyr am, Har aldi Regis Holsatiæ filiam,
uxorem accipit.
Gormo Kanuti, cognomine Senex, defuncto patri in regno
Danico communi populi consensu substitutus fuit. Per hæc tem-
pora Haraldus Rex Holsatiæ præfuit, qvi filiam nomine Thyram,
ut divitiis et opibus, ita sapientia (somnia enim inter alia inter-
pretari calluit) aliis longe clariorem habuit, unde et eam ob
hane reliqvasqve animi et corporis dotes summo complexus est
amore, adeoqve magni feeit, ut etiam regni administrationem
liberam ei secum concederet. Hujus amore æstuans Rex Gormo
cursum in Holsatiam hoc proposito direxit, ut, nisi pater matri-
monio eam sibi copularet, arma in Holsatiam moveret. Haraldus
5 Cap. II] -f- 1022. 14 Sect. II] -f- 1022.
5
10
15
20
25