Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 105
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
9r
autem de adventu Gormonis certior factus, convivio instructo,
nuncios ad naves illico misit, qvi Gormonem in arcem invitarent.
Cui ut cum Rege colloqvendi copia data est, Thyram sibi uxorem
honorificis verbis dari petebat. Haraldus autem filiæ arbitrio,
s cujus sapientiam multis argumentis perspectam habuit, rem
omnem commisit. Tum illa: Hoc qvidem tempore optatum non
poteris responsum, Rex Gormo, ferre. Prius enim, qvæ injunxero,
tibi exseqvenda erunt. Velim in Daniam reversus domum amplam s
et magnificam exstruendam cures, in qva tres continuas noctes
10 dormies, et somnia, si qvæ videris, diligenter annotata ad me per
nuncios mittes. Ego autem tibi literis indicabo, num voti compos
fias, necne. Qvod si in somnis nihil tibi novi apparuerit, non est
qvod nuncios literasve ad me mittas, aut connubium meum
expetas.
15 Rex Gormo Thyræ petitioni morem gerens domum exstruen-
dam curat, in qva cum tres noctes qvieti se dedisset, somnia
memoriæ fideliter mandata Thyræ per legatos significavit. Qvi-
bus honorificé exceptis diuqve lauté tractatis tandem abeuntibus
Thyra mandat, ut regem voti compotem futurum renuncient.
20 Qvo accepto nuncio, Rex Gormo summa perfusus lætitia, multis
stipatus comitibus in Holsatiam proficiscitur Thyramqve in
uxorem accipit. Nuptiæ summa cum voluptate et gaudio cele-
brantur, variis oblectationibus refertæ, inter qvas non parum
convivas somnia Regis Gormonis eorumqve sapientissima inter-
2s pretatio delectårunt. Somnia hic eorumqve solutionem in persona
Gormonis et Thyræ subjiciam.
CAP. II
Regis Gormonis somnia.
Rex Gormo, cæteris tacentibus, sic orsus est: Qvandoqvidem,
30 ait, å me expetitis, ut insomnia mihi oblata recitem, non diu
tergiversabor, præsertim si convivis aliqvid oblectationis attule-
rint. Visus sum mihi prima nocte per qvietem omnes regni mei
8 exeqvenda 1022. 12 somniis 1778. 22 Nuptiis 1778. 23 celebrabantur 1778.
30 in somnia 1778.