Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 106
92
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
terminos videre, ditionem autem meam et Danicam regionem
adeo laté aqvis undiqvaqve dehiscentibus dilatari et extendi, ut
nullo modo visu comprehendere potis essem. Visa etiam sunt
mihi freta omnia exsiccari. Tum oblati sunt mihi tres boves
niveo colore in terram, ubi stabam, ascendentes et gramen
depascentes.
His evanescentibus, tres boves phæniceo colore apparebant,
qvos in mare se recipientes tertio boves carbone atriores, é
qvorum vertice cornua prominebant, consecuti sunt; hi similiter
aqvis se immerserunt. His peractis ingens mihi fragor auditus
est, visumqve mare in duas secari partes, qvarum una aqvilona-
rem, altera meridionalem Daniæ plagam alluebat. Illa densis-
6 simas tenebras et tempestatem, hæc vero lucem et fulgorem
candidissimum secum advehebat. Qvæ vero pars maris ab aqvi-
lone irruebat, Daniam omnem pervagabatur.
Secunda nocte visus sum mihi in sylva arboribus pomiferis
obsita constitutus esse, qvædam autem poma é ramis deciderant,
qvædam casuris similia ex arboribus pendebant talibusqve verbis
locuta sunt: O nimium fælicia poma in terram jam pridem
delapsa, nos autem terqve qvaterqve infælicia, qvæ jam jam
minamur ruinam!
Tertia visi sunt mihi nocte canes indomiti redeunti qvasi ab
exteris nationibus in regnum proprium, frementes et horrificé
ringentes, ut qvi in me impetum essent facturi, occurrere, catulos-
qve eis inclusos mihi comitibusqve meis allatrare. Hic somno
statim solutus sum.
CAP. III
Thyra, Regis Haraldi filia, somnia Gormonis Regis Daniæ,
sponsi sui, conjicit.
Rege Gormone sermonem finiente, Thyra hoc modo ejus
somnia interpretabatur. Tres boves nivei, qvos é mari ascendentes
vidisti, tres hyemes nivis copia supra modum abundantes deno-
tant. Purpurei boves gramen depascentes alias tres brumas longe
20 qvaterqve] -v- 1778. 22 redeuntes 1778.
5
10
15
20
25
30