Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 107
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
93
superioribus tristiores et vehementiores, qvarum sævitia omnia
terræ germina et fructus summo cum hominum damno in nihilum
redigentur, secuturas significant. Qvos autem nigro colore vidisti,
famem dirissimam et periculosissimam maximo cum incolarum
5 Daniæ dolore et miseria grassaturam; cornua autem é vertice
boum eminentia ditiores supercilia elaturos denotare videntur.
Fragor autem, qvem audivisti, marisqve ab aqvilone inundatio
potentissimos principes ingenti cum exercitu é septentrione ven-
turos et idola (qvæ per tenebras intelligenda sunt) secum ad-
10 vecturos indicant. Qvæ vero maris fissura é meridie regionem
invasit, principes similiter ab australi mundi plaga religionem
novam, sed tamen priorum superstitionibus excellentiorem et
veriorem, invehentes venturos et in Dania auspiciis minus fælici-
bus cum septentrionalibus proceribus concursuros docet. Illi
is autem omnium rerum affluentia his antecellent.
Per poma, qvæ secunda nocte tibi oblata sunt, qvorum qvæ-
dam jam jam ruinam minabantur, qvædam ab arboribus delapsa
erant, homines farne perituros intellige. Qvi enim tune temporis 7
in vivis fuerint, cum demortuis optime agi, utpote qvi omnibus
20 perfuneti malis vitam cum morte fælices commutarint, putabunt,
suam vero miseriam, ut qvibus farne dirissima pereundum sit,
crebris suspiriis et lacrymis deplorabunt.
Qvod autem tertia nocte catulos canibus inclusos tibi tuisqve
comitibus oblatrare videre visus es, fortassis in Dania suppul-
25 lulaturi sunt aliqvi, qvi, cum ipsi ex humili genere oriantur,
multis tamen etiam magnatibus regni tui superiores evadent.
Cæterum qvia hoc somnium ultimé tibi visum est, nemo te
contra hiscere, nedum arma capessere præsumet; alioqvi non
lubens tibi nupsissem.
His et aliis facetiis et oblectationibus convivium omne trans-
'gebatur. Qvo peracto, Rex Daniæ Gormo, assumpta secum
conjuge Thyra, in regnum patrium vela dedit. Maxima autem
frumenti copia Thyræ Reginæ consilio in Daniam qvotannis
asportata est, omnibusqve regni incolis, deficiente annona, tem-
35 pore grassantis famis hoc modo qvam optime consulebatur.
7 audivistis codd. 28 contrahiscere Ijj8.
capescere 1778. 34 annonæ 1778.