Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 110
96
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
Qvare sæpius repulsam passus decem navibus æqvor conscendit,
multaqve bella variis in regionibus et locis confecit. Hyeme
autem adventante in Daniam velis datis, Regis Haraldi gratiam
muneribus et blandis pollicitationibus aucupabatur. Rex enim
eum advenientem cum sexaginta viris convivio excepit, reliqvos s
vero ipsius comites liberé in regno suo, prout cuilibet placeret,
versari permisit.
CAP. II
Rex Daniæ Haraldm Haqvini Baronis instinctu Haraldo Grafeld
Regi Norvegiæ insidias struit. 10
Non multis post diebus Gullharaldus (cui ob auri copiam
cognomen inditum est), Haraldi Regis ex fratre nepos, in
Daniam adductis secum decem navibus appulit. Patruus ei con-
vivium frugalissimum instruxit, utqve in aula sua hyemem exi-
geret, non gravatim concessit. Brumæ tardé labentia tempora 15
variis jocis, ludis et symposiis fallebantur.
Qvadam die, cum mero omnes incaluissent, Haraldi Regis
munificentiam, liberalitatem et potentiam decantare convivæ
incipiunt. Deniqve post varia multorum encomia eo res devenit,
ut eum omnibus arctoi orbis principibus et regibus antecellere 20
uno ore concludant. Solus Haqvinus Baro silentio labiis imperato
reliqvorum colloqvia et sermones observat. Sed uti sæpenumero
fit, ab aulicis qvibusdam apud Regem delatus, qvod aliorum
sententias non approbasset, å Rege summo mane privatim inter-
rogatur, num se alicui vicinorum Regum, sicuti ab aliis acceperit, 25
postposuerit. Haqvinus respondit: Fateor eqvidem, o Rex, cunc-
IO tis heri ad astra te evehentibus et omnibus regibus præponentibus,
me solum tacuisse, nec qvicqvam temeré effutivisse. Non tamen
me idcirco in reprehensionem indignationemve tuam incurrisse
puto. Cui Rex: Forsitan in eorum acqvievisses sententia et me 30
vicinis prætulisses principibus, nisi aliter rem se habere certo
scires. Qvapropter avidé scire cupio, qvid causæ sit, cur in ean-
dem cum aliis sententiam non discesseris. Tum Haqvinus: Qvam-
16 et symposiis] symposiisque Ijj8. 20-21 antecellere] post concludant iyy8. 22 ob-
servat, et, uti iyy8. 24 sententias <C sententiam 1022. 28 me] -f 1022. qvidqvam iyy8.