Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 111
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
97
vis, ait, de talibus rebus sermones conferre nonnihil difficultatis
et incommodi conjunctum habeat, qvia tamen admodum cupide
meam, o Rex, sententiam exspectas, dicam liberé qvod sentio.
Itaqve illud constanter assero illum Regem ante alios primas non
5 mereri, qvi alterum tam ditionibus et potentia qvam amicis et
viribus inferiorem regnum sibi vectigale et tributarium invadere
patitur, neqve contra eum hiscere, nedum de bello ei inferendo
et finibus suis arcendo cogitare audet. Rex Haraldus se notari
intelligens diu conticuit, et tandem sic orsus est: Rationibus undi-
10 qve perpensis et examinatis, nihil temeré te dixisse jamjam com-
perior. Scio enim Haraldum Grafeld regnum Norvagicum occu-
pare, qvod tamen nostro jugo optimo jure colla præbere debet.
Sed in intimis te reputare non potero, nec sapientis te nomine
dignabor, nisi consilium aliqvod, qva ratione meum jus perseqvar
is et de Haraldo Grafeld dignas pænas sumam, excogitaveris
mihiqve communicaveris. Consilium meum, inqvit Haqvinus,
paucis aperiam: Consultissimum arbitror te legatos in Norva-
giam mittere, qvi Haraldum Grafeld in Daniam injuriarum et
litium, qvæ jam dudum inter vos intercesserunt, componendarum
20 et ratæ amicitiæ ineundæ gratia non magno tamen comitatu tuis
verbis invitent, et Gunnildæ Reginæ te nuptias ejus ambire
persvadeant; conjicio enim eam filium ad eundum magis exsti-
mulaturam. Ego autem et Gullharaldus machinas bellicas et
militaria instrumenta cæteraqve, qvibus opus fuerit, interea para-
2s bimus, ut venientem Regem Haraldum excipere possimus, qvem
si absqve tuis copiis et suffragio oppresserimus, Norvagiam inter
nos partiaris, volo; nam juris qviddam in eam possidere mihi
videor. Qvod si feceris, tuis rebus optime consulueris. Tum
Haraldus Rex: Sapientissime tu qvidem mea sententia dixisti,
30 si hæc faustis avibus contigerit. Qvam autem reportabo å vobis
gratiam, si vobis hoc in negotio morem gessero, Haqvine? Bona,
inqvit, fide promitto Norvagos qvotannis tibi vectigalia soluturos,
si nobis contigerit victoria. Ego autem et Gullharaldus centum i
marcas auri et 6o accipitres tibi donabimus cujuslibet triennii
3s spatio.
Rex Haraldus hisce conditionibus contentus sexaginta nuncios
13 nec] ne 1022. 22 eundum] corr. Gjessing,* eundem codd. extimulaturam 1022.
7 bibliotheca ARNAMAGNÆANA, IX