Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 113
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
99
haraldus: eum esse classis ducem, cujus imperium jure optimo
Norvagia jam diu ab Haraldo injusté occupata agnoscere
deberet. Rex deinceps qværit, cujus sit ista classis, qvæ sub colle
lateat? Respondet insolens Gullharaldus nihil attinere eum scire, 12
s cujus sit, qvia nihil ei sit profuturus. Tum Rex Haraldus se
ipsum erigens subjunxit: Hoc mihi solatio est, inqvit, qvod, licet
victoriam in hoc conflictu obtinueris, non tamen victoria tua
diuturna erit, nec diu gaudebis te Haraldum oppressisse: Spero
enim Haqvinum Sigvardi Baronem cædem meam et meorum,
10 qvam primum potuerit, ulturum et de scelerata tua vita suppli-
cium dignissimum sumpturum. Cui Gullharaldus: Vide, obsecro,
ne in caput tuum tanta verborum licentia redundet.
His dictis certamen navale acerrimum initur, in qvo Haraldus
Grafeld, eum diu hostium impetum sustinuisset, parte exercitus
15 sui necata, parte suffocata, occubuit.
CAP. IV
Haqvinus Bar o Gullharaldum é medio tollit et toti Norvagiæ
solus præficitur.
Haqvinus pugnæ finem factum et Haraldum Grafeld rebus
20 humanis exemptum cernens, suis convocatis militibus, qvonam
loco hoc Gullharaldi factum ponant, interrogat. Qvi responderunt
frustra id å se qværi, qvandoqvidem de ultione å Gullharaldo
sumenda, utut Norvagorum mors acerbé eis accideret, cogitare
haud qvaqvam possent. Tum Haqvinus: Multi Norvagorum in
25 posterum amicis, cognatis et affinibus destituentur, nec dubium
mihi est magnum familiarium et cognatorum nostrorum numerum
misere vitam finiisse; qvare animum, obsecro, recipiamus fortes-
qve viros nos præstemus, nec sinamus Gullharaldum impuné
nostro summo eum dedecore elabi é nostris manibus. Alioqvi å
30 nostratibus nota ignaviæ et timiditatis nobis inuretur, nec poteri-
mus toto vitæ curriculo ignominiam tantam effugere. Milites
4 Respondit 1778. Gulharaldus 1778 (sic etiam w. 11,28). 5 profiturus 1022. 8 di-
urna 1778. 24-25 imposterum Jyy8. 30 nec] correxi; et coddnon ante effugere in
1778 prave insertum.
r