Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 119
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
105
rones cum duodecim præsidiariis navibus in Norvagiam misit,
qvi eam, Haqvino in Dania militante, Christiana religione
imbuerent.
Vallum autem Danicum conspiciens nullis id machinis, aliis
s propugnantibus, superari posse non dubiis signis colligebat, qvo-
circa classe conscensa, prælium navale cum Rege Haraldo com-
misit, qvod æqva fortuna ab utraqve parte gestum est. Deinde
in Haqvinum versa classe, cum eo diversa tamen fortuna con-
flixit, nam amissis pluribus militibus fugæ sese dåre cogebatur.
10 Cum tamen ad portum vicinum cursum dirigeret, qvinqve
naves non infimæ magnitudinis offendit: Qvi cum interrogaret,
qvisnam dux navium esset, nornen ei Olao (Danicé Ole) esse
accepit. Cum iterum cujus religionis esset qvæsivisset, respondet
Olaus se Christum profiteri, et in Hybernia sacro baptismate
15 initiatum esse respondit, addidit etiam suam operam Cæsari
paratissimam fore, si modo usus eam exigere videretur. Qvam
cum Cæsar animo libentissimo amplecteretur, Olaus cum trecentis
viris Cæsarianis partibus se adjunxit.
Non longo post tempore, deficiente commeatu, cæpit in ca-
20 stris Cæsaris farnes pullulare. lam enim colonos, qvi in vicinia
erant, omnibus exuerant fortunis, nec erat unde victui necessaria
acqvirerent. Aut itaqve suscepta expeditio (ut sapientioribus
visum est) relinqvenda erat, aut eqvi aut muli sedandæ fami
destinandi erant, qvod non exiguam molestiam et curas Cæsari
25 creabat.
Vocato itaqve ad se Olao, rem ei omnem exponit, et ut utile
consilium excogitet, obnixé rogat. Olaus se id facturum pollicetur,
hac tamen lege, si prius omnes suis consiliis obtemperaturos se
reciperent. Cæsare vero et reliqvis annuentibus, Olaus hunc in
so modum locutus est: Qvod in aliis rebus summum est et optimum,
id hic etiam primum et præcipuum erit, divinæ nimirum opis
imploratio; in Deo, inqvam, Patre, Filio et Spiritu Sancto spem
nostram certa fiducia collocabimus. Sex deinde dierum jejunio,
si forte ea ratione victoria nobis contingat, nos obligabimus. ,g
35 Præterea eqvos et caballos nos neutiqvam (horum enim Deus
nobis interdixit) attingemus. Divina clementia de victu et rebus
3 imbuerunt 1778. 9 sese <C se 1022. 20 vicina 1778.