Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 122
108 HISTORIA JOMSBURGENSIUM
constltutis rebus domesticum iter ingressus est, Olaum omnibus
modis rogatum habens, ut se itineris comitem præberet; qvi cum
alio sibi iter esse prætenderet, non sine maxima gratia å Cæsare
dimissus est. Hic fuit Olaus Tryggonis, cui postea Norvagici
regni fasces obtigerunt, prout in historia Norvagica videre licet.
CAP. X
Haqvinus å religione sacra deficit.
Haqvinus in Norvagiam cursum dirigens in Gotlandia delu-
brum prædives et magnificum Joviqve sacratum esse accepit. Ad
qvod invisendum cum cupido eum incenderet, depositis in terram
sacerdotibus å Cæsare acceptis in Gotlandiam navigavit. Qvo
ut ventum est, deposita in terram parte exercitus regionem po-
pulabundus peragrat, delubroqve (qvo idola asservabantur) ab
imis everso fundamentis, et custodibus partim fugatis partim
occisis ad naves magna pecuniæ vi, qva delubrum spoliårat,
onustus se recepit.
Ottarus vero partis Gotlandiæ præfectus, cum sic Haqvinum
et qvidem impuné grassari intelligeret, conscripto exercitu se
adversus eum armavit. At Haqvinus, qvi se viribus inferiorem
agnovit, velis vento datis, in Norvagiam cursum direxit. Porro
Urguthrioto et Brimisciaro (qvos in Norvagiam å Cæsare missos
fuisse superius proditum est) tantum Haqvini adventus timoris
incussit, ut continuo fuga facta cum octo navibus Christianorum
Norvagorum animabus oneratis mari se committerent. Etenim
ii, in qvorum animis Christiana fides obfirmata fuit radicesqve
altas egit, patria domoqve exules esse maluerunt qvam å Christo,
qvem Haqvino exosum esse non dubitabant, resilire.
Haqvinus vero in Vicham veniens, cum Norvagiam ad
Lidandis-nes usqve Christo nornen dedisse intellexisset, tanta
efferbuit ira, ut omnes idolis hostias libare renuentes ad tristis-
sima qvævis supplicia pertraheret. Defecerunt itaqve plurimi,
qvi sacro baptismate initiati fuerant; qvidam vero Christianæ
4 Triggonis 1778. 5 faces 1778. 7 defecit 1778. 9 prædives] corr. Gjessing,* prævi-
dens codd. 16 onustus] supra lineam add. 1022. 21 Urguthioto 1778. et] — 1778
29 Lindendesnes 1778. 30 idolas 1778.
5
10
15
20
25
30