Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 123
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
109
religionis sectatores in spontaneum exilium secesserunt. Haqvinus
autem apostata factus, omni Divinitatis cultu patria ejecto,
veteres superstitiones studiosissimé promovebat et delubra idolis
suis exstruenda curavit, qvæ barones Cæsariani demoliti fuerant. 21
5 His gestis in summa pace et tranqvillitate Norvagicarum rerum
solus potitus ab omnibus exactionibus immunis fuit, qvem sic
Norvagiæ imperantem nunc relinqvemus. Jam enim alio paulis-
per Stylus vertendus est.
CAP. XI
io Acho qvidam fratris sui criminationibus ab
Haraldo Rege occiditur.
In insula Daniæ Fionia vir qvidam Toko nomine, cui uxor
Thorvora fuit, degebat. Hic tres filios, Achonem natu maximum,
Polnerum, et Fiolnerum thoro illegitimo natum susceperat. Senio
is autem morboqve fatigatus vitæ exitum præ foribus esse cernens
legitimos filios Achonem et Polnerum bonorum omnium hæredes
constituit. Qvibus patre defuncto paternas opes ad se trans-
ferentibus indignabundus minimus natu Fiolnerus, qvid sibi relin-
qverent, qværebat. Sed cum minus optatum ferret responsum,
20 nec tantum, qvantum volebat, impetrare posset, ad Regem Ha-
raldum Daniæ præsidentem relictis paternis laribus migravit et
ei se famulitio adstrinxit, cui sua facta et vitam adeo probavit,
ut Rex eum consiliarium sibi deligeret. Erat autem vir mediocris
sapientiæ et in consiliis communicandis prudens, sed admodum
2s malignus. Nam fratres suos et vel maximé Achonem apud Regem
deferre et novis semper criminibus lædere (dictitans Achone vivo
Regem ab insidiis tutum non fore) nunqvam intermisit, variisqve
criminationibus et calumniis effecit, ut Acho in odium et indigna-
tionem Regis incurreret. Acho autem id temporis ante omnes,
30 qvi non admodum Claris natalibus orti erant, facile primas tenuit.
Etenim piraticam faciendo bellicæ virtutis documenta variis in
locis edidit. Cum autem tempore qvodam in hyberna naves
redacturus in portum qvendam Selandiæ cursum direxisset, å
extruenda 1022. 7-8 Stylus paulisper 1778. 13 Thorvara 1778. 14 Fiolnerum <C
Fiolnerum 1022 (sic etiam v. 18); Fiolneum 1778.