Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 126
I 12
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
CAP. XIV
Haraldo films nascitur, qvem tamen suum non agnoscit.
Rex Haraldus (prout tune temporis Regibus in more positum
fuit) conviviis sæpiuscule nullis negociis impeditus interfuit. Eum
in Fioniam venientem Palmatoko lautissimo convivio excepit, 5
virginemqve tenuioris fortunæ, attamen speciosissimæ formæ
Samæsam nomine, qvæ leetum Regi sterneret aliaqve munia Regi
debita obiret, in conclavi regio constituit. Vertente hyeme
Samæsam uterum ferre Palmatoko animadvertens, eum qvo
consvevisset, interrogat. Illa rem omnem fassa Haraldum Regem 10
suis potitum esse complexibus affirmabat, peperitqve non multo
post puerum, cui nornen Svenoni inditum est.
Porro triennio exacto, eum ad Palmatokonem Regi diver-
tendum esset, his Samæsam verbis, qvibus Regem adoriretur,
armavit. Talibus, inqvit, Regem, omni deposita formidine, as-15
sumpto tecum puero, alloqvitor: Te solum, Rex Serenissime,
hujus pueri patrem compello propalamqve fateor. Is autem
qvalitercumqve hæc exceperit, tu vide, ne qvem tibi injiciat timo-
rem, neqve enim meo carebis subsidio. Illa dictis audiens man-
data fideliter exseqvitur. Tum Rex indignabundus ait: Cedo 30
nornen tuum. Cumqve illa Samæsæ sibi nornen esse fateretur,
Rex irå percitus: abi, inqvit, in malam rem, impudentissima, et
scito, si sæpius isthæc ingeminaveris, non te id impuné ablaturam.
Tum Palmatoko: Id unum fæminam dicere existimo, qvod neces-
sitate compulsa non potuit non dicere, et certe id mihi vitam 25
moresqve probavit, ut, qvod asseverat, in dubium revocare non
possim. Et ego (qvia rem tibi gratam me facturum putavi) hic
eam totum triennium eum filio alui. Cui Rex: Nihil minus,
Palmatoko, cogitabam qvam te talia contra me machinaturum.
Isthuc hercle, ait Palmatoko, non feei. Interea tamen hoc tibi 30
persvadeas velim, ita me eum puero acturum ac eum Rege Ha-
raldo Gormonis natum certo statuam. Sed nunc hæc missa fa-
ciamus, scyphis alter alterum oblectemus. Post hæc Rex nullis å
Palmatoko ornatus honorariis non sine ingenti stomacho disces-
7 Sam-æsam 1022. 17 propalamqve] propalam 1778. 18 exceperit < excepit 1022#
20 exeqvitur 1022. 21 illa] illud 1778. 23 oblaturam 1778. 30 Jsthoc hercule 1778.
34 Palmatoko] sic codd.