Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 127
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
H3
sit. Palmatoko ex Oliva filium nomine Achonem suscepit, qvem
cum Svenone educari et utrumqve in artibus iis temporibus in
precio habitis imbui curavit.
CAP. XV
5 Sveno naves patri extorqvet ac in ejus regno piraticam exercet.
Sveno annum ætatis agens decimum qvintum å Palmatokone
educatore suo accersitus, qvid de rerum suarum statu cogitaret,
qvodve vitæ genus sectari vellet, interrogabatur. Qvi se id totum
educatoris sui judicio et voluntati permittere, å qva ne latum
10 ungvem discedere vellet, respondit. Cui Palmatoko: siqvidem ita
stat tibi sententia, nunqvam mea opera, qvoad vixero, frustra-
bere. Hoc itaqve primum tibi svadebo: Permutato habitu lares
paternos vises pannosus ejusqve filium te esse audacter assevera-
bis. Paruit Sveno, hisqve instructus in conspectum patris sui
15 prodit. Cui Rex stomachabundus sic respondit: Impudenti matre
te natum esse non dubium est, qvantumvis de patre ambigitur,
nihil enim præter stultitiam spiras. Tum Sveno: Si, inqvit, me
filii loco non habes neqve hic diutius pateris, saltem trium navium
militibus et armamentis instructarum me fac compotem. His
20 contentus patriå discedam, id tamen interea constanter affirmo
me solo te patre natum esse. Hoc modo Sveno petitionem suam
obtinuit, sed hac lege, ut nunqvam in patris conspectum prodiret.
Acceptis itaqve navibus centumqve non delectis militibus, in
Fioniam transmisit.
25 Palmatoko autem his navibus tres alias magnitudine et splen-
dore reliqvas antecellentes adjecit, in qvas delectorum militum
numerum centum qvinqvaginta distribuit. Sveno navibus acceptis
consilio Palmatokonis in regnum paternum crudeliter sæviit, sed
imminentibus hyemis frigoribus in Fioniam, tribus navibus vi
so tempestatis amissis, reversus liberalissimo hospitio å Palma-
tokone exceptus est. Primo vere Svenonem ad se accersitum his
Palmatoko alloqvitur: Nunc denuo aut paternas ædes repetes,
14 hisqve] coddrectius sicqve? 26 reliqvis 1778. 32 ædes] sedes I77&*
8 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, IX