Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 132
11 8 HISTORIA JOMSBURGENSIUM
eam cognoscat, interroget. Minister dicto audiens inter alios
etiam Palmatokoni jaculum offert, qvi suum esse continuo
agnovit. Tum facto silentio Rex Sveno talibus Palmatokonem
alloqvitur: Qvorsum, inqvit, illud extremum ejaculatus es? Cui
ille: id, ni fallor, in corde patris tui, Regis Haraldi, fixi. Tum
Rex, ut sui continuo surgant et Palmatokonem é vestigio tru-
cident, magnis imperat clamoribus. Fit ingens concursus, visqve
jam paratur. Interea Palmatoko gladium stringens Fiolnerum
patruum suum rectå se petentem umbilico tenus gladio diffidit,
hæc addens: Jam tandem licebit viros bonos impuné apud
magnates deferre. Tantum autem favoris apud omnes aulicos
sibi conciliaverat Palmatoko, ut eum cum comitibus salvum et
incolumem ex aula erumpere sinerent. Hi vero ad naves citato
cursu tendentes naves conscendunt et remis validissimé, donec
hostili metu penitus exempti essent, incumbunt.
CAP. II
Palmatoko provincia qvadam in Vandalia donatur.
Anno autem postqvam ex Dania in Bretlandiam Palmatoko
redierat exacto, ejus uxor Oliva diutina ægritudine afflicta
humanis rebus eximitur. Cujus obitus tantum Palmatokoni doloris
et mæstitiæ peperit, ut eum Bretlandiæ ingens jam tædium
caperet; qvod cum in dies majora sumeret incrementa, confectis
triginta navibus militibusqve lectissimis piraticam exercere
instituit et in Scotia, Hybernia et meridionalibus insulis varia
bella prosperis successibus gessit. Postremo in Vandaliam eam
similiter armis infestaturus qvadraginta navibus transmisit.
Vandaliam id temporis Rex Burisleifus administrabat. Is
cognita Palmatokonis virtute et in bellis gerendis fælicitate,
suam amicitiam, si ab armis temperaret, provinciamqve Jom
nominatam ei obtulit, qvæ omnia Palmatoko animo benignissimo
accepit.
20 tantum] -f- 1778. 22 indies 1778. 26 armis] supra lineam add. 1022. 27 Brun-
leifus 1778. 29 Jom] Joni 1778 (semper Jonis- pro Joms- usqve ad finem cap. VIII).
5
10
15
20
25
30