Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 136
122
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
certum diem indicto ibi Strutharaldum cum Veseto comparere
jussit. Qvi dicto audientes, hic tribus, ille viginti navibus in
portum Isorensem appulerunt. At non multo postqvam tentoria
fixissent, decem naves in eundem portum provehi conspiciebant,
qvarum ductores Boo Sigvardusqve fuere. Ii post Haraldi dis-
cessum advenerant, ejusqve domum scriniis duobus, qvorum
singula mille auri puri marcas continebant, vestibus insuper
viginti marcis æstimatis cuculloqve, qvi decem auri marcis orna-
tus erat, spoliarunt. Hi acie instructa Strutharaldi tentoria pete-
bant eumqve ad ista repetenda provocabant. Jamqve illico armis
dimicatum fuisset, nisi Rege interveniente utriqve manus conti-
nuissent. Boo regis qvidem arbitrio se omnia commissurum,
aurum tamen vestesqve Haraldi se neutiqvam redditurum affir-
mabat. Tune Rex: Id, ait, neqvaqvam permittimus, ut vestes tibi
serves; scrinia auro onusta tua sint, at Haraldo vestes restituan-
tur. Formula igitur pactionis hæc erat:
Haraldus vestes recipiat, Boo aurum possideat tantumqve
Haraldo pecuniæ, qvantum damni é direptis prædiis ei intulit,
recompenset. Strutharaldus Sigvardo Veseti filio gnatam suam
elocabit, qvæ aurum å Boone raptum marito in dotem adferet.
Vesetus tertiam bonorum partern Sigvardo concedet. In hane
formulam omnes consenserunt eamqve junetis dextris confir-
mant. His gestis domum ad Haraldum itur, Sigvardiqve et
Tovæ nuptiarum solennia præsente rege, Veseto aliisqve pluri-
mis celebrantur. Qvibus peractis Vesetus cum suis domum se
recepit.
cap. vi
Boo, Sigvardus Vagnusqve in Jomsburgensium numerum
adsciscuntur.
Boo deinde et Sigvardus duabus navibus confectisqve centum
militibus Jomsburgum profeeti å Palmatokone propter summam
bellicæ virtutis famam civium numero adscribebantur, qvorum
1 comparare iyy8. 2 hic] his iyy8. 5 Bo iyy8 (sic semper in nom.). 7 mille]
milli iyy8. 11-12 continuissent] corr. Gjessing,* conticuissent codd. 20 adferret iyy8.
S
10
15
20
25
30