Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 138
124
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
Jomsburgensibus præficiendus esset, consilium iniit. Rex autem
Palmatokoni, qvem libitum ipsi foret successorem eligendi pote-
statem fecit. Qvi gratiis magnificé actis Sigvaldum in suum locum
sufficiendum, tum ob corporis vires eximias, tum vero præcipué
ob sapiens solersqve ingenium, dicebat. Id Rege suo dato suf-
fragio ratum futurum promittente, Palmatoko morbo victus in
fata concessit.
Qvo mortuo, Sigvaldi Jomsburgensium præfecti partim neg-
ligentia, partim etiam injuria leges paulatim violari et infringi
cæperunt. Jam enim mulieres in urbem receptæ sunt, aliaqve
legibus å Palmatokone latis vetita, qvæ ne semel qvidem eo vivo
tentata fuére, committebantur.
CAP. VIII
Sveno dolis Sigvaldi in Fandaliam vehitur et filiam Regis
Burisleifi uxorem ducit.
Vandaliæ Regi Burisleifo tres erant filiæ, qvarum natu maxi-
raa Astrida fuit et forma et sapientia insignis, huic proxima
Gunnilda, tertia Geila natu minima, qvæ Olao Tryggonis postea
nupsit.
Ad harum natu maximam animum Sigvaldus appulit, eamqve
sibi in matrimonium collocari petiit å Rege Burisleifo suum illico
cum Jomsburgensibus abitum, si repulsam ferret, minitatus. Rex
deliberandi spatio impetrato filiam de Sigvaldi petitione certi-
orem reddit. Qvæ respondit: Scis, inqvit, pater, regnum tuum
crebris incursionibus antehac obnoxium fuisse, qvæ nunc Joms-
burgensium beneficio annis aliqvot conqvieverunt; qvod si eos
abire pateris, nihil dubium est tam eorum qvam aliorum præ-
donum arma tibi metuenda esse. Sigvaldum itaqve voti compo-
tem hac lege facito, ut, anteqvam meis potiatur complexibus,
tributa, qvæ qvotannis Svenoni Regi Daniæ conferuntur, å regno
nostro avertat, aut efficiat, ut, Svenone vel vi vel dolis ad te
pertracto, qvod voles in eum juris obtineas. Has conditiones cum
Sigvaldus acciperet, filiam suam Burisleifus Rex ei despondit.
18 Triggonis 1778. 31 Suenoni 1778.
5
10
IS
20
25
30