Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 140
126
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
Regi Daniæ confert, condonaverit; qvæ si tibi conditiones haud
iniqvæ videntur, ut istas Sveno accipiat, efficiam. Ita enim cum
Svenone, non ut privato aliqvo, sed eo, cui (licet captivo) tota
Dania pareat, agendum erit; nam si qvid durius in eum statuitur,
id te haud impuné ablaturum existimato. His autem cum Rex s
Burisleifus annueret, Sigvaldus Jomsburgum se contulit, et
Svenoni sollicito multaqve timenti narravit se omnia exsecutum
esse, nihil restare, nisi ut Sveno tributa, qvæ Holsatia Regi Daniæ
solveret, in universum missa faceret: multum ad utriusqve Regis
dignitatem et honorem gloriæ accessurum, si Rex Sveno in 10
potentissimorum Regum catalogo merito recensendus talem
socerum sibi deligeret, qvi å tributis immunis esset, prædicans.
Burisleifo etiam mortuo Holsatiam ad Svenonis ditionem, si
superstes foret, redituram ei inter cætera persvasit. Qvid multis?
Sveno conditiones accipit, et mirum in modum sponsæ suæ amore i s
ardere incipit. Jamqve Regis et Sigvaldi nuptiarum solenniis
celebrandis certus dies constituitur, ad qvæ cum Jomsburgenses
aliiqve proceres convenissent, largissimis compotationibus et
variis facetiis oblectationibusqve (lautius enim et magnificentius
convivium tune temporis nunqvam celebratum fuisse literis man- 20
datum est) diem primum transigebant. Qvo die consilio Sigvaldi
velamine utriusqve sponsæ faciem obduxerant. Insecuto mane
cum Sigvaldi conjugem sua longe formosiorem esse Rex Sveno
animadvertisset, qvid sibi fallaciarum å Sigvaldo structum esse
subolevit, qvas tamen, etsi magnopere eum sollicitarent, pruden- 25
tissimé et optime dissimulavit. Ubi vero nuptiis finis impositus
esset, Sveno cum nova nupta triginta navibus Vandalia solvit
pauloqve post salvis omnibus in Daniam pervenit.
CAP. IX
Rex Sveno Baroni Strutharaldo justa facit. 30-
Jomsvichensiumqve vota.
Hæc postqvam gesta essent, cum temporis non multum inter-
cessisset, Baro Strutharaldus SigvaldiThorchilliqve pater humanis
1 condonaveris 1022. 5 oblaturum 1778. 7 executum 1022. 31 Joms-] sic etiam
1778, et usqve ad jinem, nisi aliter notatum. 33 Sigvardi 1778. Thor-] Tor- 1778.